Ad perpetuam rei memoriam. – «Qui autem perseveraverit in finem, hic salvus
erit» (Mt 10, 22).
Perinde ac Magister Divinus per acerbam crucis viam est in gloriam
ingressus, ipsius sic profecto amici vitae percipient coronam si Dei verbo
parentes eumque medios etiam inter dolores ac vexationes diligentes ad finem
usque perstiterint. Fulgidum huius modi reddidit fidelitatis erga Deum
perseverantiaeque in Christi adsectatione testimonium Soror Maria Clementina
quoque, in saeculo Alfonsina Anuarita Nengapeta, quae quidem in fide spe
caritate admodum constans nihil suum profundere dubitavit sanguinem vitamque
iuvenilem dedere ut Dei custodiret legem et officia baptismo ac votis
religiosis suscepta expleret.
Clara haec Ecclesiae illa parentibus enata paganis in oppido Matali est
prope Zairis urbem Vambaensem anno, videtur, millesimo nongentesimo
quadragesimo primo ac duobus post annis una cum matre et aliquibus sororibus
suis Foedus Novum Dei Populi per baptismi sacramentum introivit ac brevi
pascere se Eucharistico Pane incepit. Gratiae vero divinae semina fertile in
illa solum reperientia copiosos ediderunt fructus. Apud locum Bafwabaka
amplexata est religiosam Congregationem illius loci sub nomine Sacrae Familiae
sororum, quarum discipula erat, atque anno millesimo nongentesimo
quinquagesimo quinto vota religiosa nuncupavit quae magno animi studio numquam
non adservavit. Peractis dein scholarum disciplinis laudabiliter muneribus est
magistrae perfuncta et aedituae atque in culina auxiliatricis. Ipsam semper
Virginem Mariam imitata secum decrevit ut omnibus in rebus «Domini famula»
viveret; quam ob causam prompta omnino voluntate et simplici mentis adfectu
voluntatem eius exsequebatur, orationem simul excolens et animi demissionem et
sese donandi operam.
Aliis sane in exemplum caritatem factitabat in proximos, potissimum veto in
sodales sorores, scholae discipulos et aegrotantes. Animo sic candido ab
omnibusque libero huius terrae immodicis cupiditatibus et in Dei ministerium
plane intento fratrumque commodum Maria Clementina sine ulla dubitatione viam
percurrit christianae perfectionis, cum parata eodem tempore esset, tot aliis
praeclaris praeeuntibus Evangelii Iesu testibus, ad vitam ex Christi amore
devovendam. Haec laudabilis nimirum adfectio mentis utilis ei aliquando facta
est, cum extremum caritatis testimonium reddendum fuit quod est martyrium
ipsum. Id quod anno millesimo nongentesimo sexagesimo quarto accidit, quo
tota natio Zairis cruentis concutiebatur intestinis seditionibus quibus non
pauci perierunt Christiani. Saeviente ita odio et vi, die undetricesimo mentis
Novembris eodem illo anno iuvenum manipulus ad Simbarum exercitum qui
pertinebant sorores et novicias ipsasque postulantes apud Sorores Sacrae
Familiae e Bafwabaka abduxit. At Soror Maria Clementina, quae tum extra
domum religiosam versabatur, sese decrevit suis coniungere cum sororibus
earumque particeps fieri fortunae. In locum Ibambi sunt delatae ubi noctem
transegerunt. Praevidens quodam modo id quod erat eventurum Venerabilis Dei
Serva socias hortabatur ut vigilantes precarentur. Vesperi die tricesimo
Novembris Isirum devenerunt ubi militum praefectus omnibus consiliis
rationibusque violare virginitatem conatus est Sororis Mariae Clementinae
quae firmiter ac mordicus renitebatur se paratam potius esse ad moriendum
adseverans quam peccaret suamque proderet consecrationem. Blanditiae minae
plagae nihil movere eam potuerunt ut firmo a suo recederet proposito
sanctitatem corporis ad extremum usque tuendi, videlicet Spiritus Sancti
ipsius templi. Intempesta ea nocte igitur interempta manuballista est; verum
prius rem suo condonavit interfectori quam gloriosum ingrederetur martyrum
chorum. Illius dein fama percrebrescente martyrii ipse
Isirensis-Niangaraensis Praesul, adnuente Apostolica Sede, initium fecit
Causae canonizationis. Celebrati proin processus sunt canonici in urbibus
Kisangani, Mechlinia-Bruxellis necnon Kinsasa validique sunt iure renuntiati
decreto anno millesimo nongentesimo octogesimo altero divulgato.
Pervestigationibus autem communibus feliciter tam a theologicis consultoribus
quam a Patribus Cardinalibus Episcopisque Congregationis pro Causis Sanctorum
exactis, Nostro in conspectu decretum prodiit die nono mensis Iunii anno
millesimo nongentesimo octogesimo quarto quo Sororis Mariae Clementinae fuisse
germanum martyrium obitum ediximus. Beatificationis propterea ritum sollemnem
festo die Assumptionis Beatissimae Mariae Virginis concelebratum iri anno
millesimo nongentesimo octogesimo quinto nuntiavimus, cum salutationem Zairis
populi pastoralem ageremus. Hodie igitur Kinsasae obeuntes Nos eandem illam
liturgicam Deiparae Virginis commemorationem coram innumerabili quidem
Episcoporum Zairis Fratrum et sacerdotum, religiosarum familiarum sodalium et
fidelium multitudine, elata placuit voce hanc proclamare beatificationis
formulam Mariae Clementinae Anuaritae Nengapetae:
«Pour répondre aux vœux de notre frère Uma Arakayo Amabe, Eveque
d'Isiro-Niangara, des autres freres Evêques du Zaïre, des membres du clergé,
des membres des Instituts religieux, spécialement de la Congrégation de la
Sainte Famille de Kisangani ainsi que de nombreux fidèles, apres avoir
consulté la Congrégation pour les causes des Saints, Nous concédons, de notre
autorité apostolique, que la Vénérable Servante de Dieu, Anuarite Nengapeta
Marie Clémentine, peut être désormais appelée Bienheureuse et qu'on pourra
célébrer sa fête dans les lieux et selon les règles fixées par le droit,
chaque année, le 1er décembre, jour anniversaire de sa naissance au ciel.
Au nom du Père, et du Fils, et du Saint-Esprit».
Continuo autem post hanc Beatam caelitem extulimus magnaque exin pietate
primi ipsi eam venerati sumus fidenterque praesidium invocavimus. Superest
igitur ut has Apostolicas Litteras rei memorabilis testes perpetuas in lucem
dari iubeamus et ea singula quae iis insint ad amussim religiose custodiri
contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obsistentibus. Diuturnum enim
Ecclesiae Matris experimentum dubitari non sinit quin, quo plura eaque
recentiora etiam sanctimoniae christianae exempla suis praebuerit imitanda fidelibus suisque vocibus illuminaverit, eo efficacius quidem omni
aetate Christi Divini Conditoris eius evangelium possit ad cotidianos effectus
deduci faciliusque ad praesentes adhiberi superandas difficultates.
Datum Kinsasae, sub anulo Piscatoris, die
XV mensis Augusti, in Sollemnitate
Assumptionis Beatae Mariae Virginis, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri
septimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana