The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

UNA PROPEMODUM

SACRARIUM IMMACULATAE CONCEPTIONI DICATUM IN DIOECESI
 PHOENICENSI BASILICAE MINORIS GRADU DIGNITATEQUE AUGEATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Una propemodum voce οmnium maximaque quidem hominum consensione tam intra quam extra Ecclesiae catholicae communitatem celebratur diu iam ac merito dilaudatur sacra aedes Sanctae Mariae praeclaro sub titulo Immaculatae Conceptionis in dioecesis immo et urbis mediae ipsius Phoenicensis finibus simul ob artis monumentorum excellentiam in se simul publicum ob momentum suum in totius civitatis Arizonae historia. Cum autem pluribus etiam civilibus esset honoribus cumulatum idem percelebre templum atque haud ita pridem ipse illud sollemniore ritu consecravisset Ordinarius Phoenicensis, Venerabilis Frater Thomas O'Brien, tum congruere cum aedificii sacri dignitate recte arbitrabatur tum christifidelium pietati confirmandae prosperandaeque fore utile, si hac a Sede Apostolica liturgicum titulum Basilicae Minoris illi precibus motis impetravisset. Neque Nos cum eodem Praesule dissentimus, quandoquidem causam omnem diligenter perscrutati sumus eiusque graves sane rationes perspeximus. Obsecuti ideo Episcopi humus laudabili profecto voluntati atque adsensi pariter iudicio hac de re Congregationis pro Cultu Divino Nοs ex apostolica potestate Nostra harumque Litterarum virtute decernimus ac statuimus ut paroecialis ecclesia «Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae» intra dioecesim Phoenicensem ad gradum legitime provehatur honoremque Basilicae Minoris omnibusque item afficiatur iuribus ac privilegiis, quae ceteris per orbem templis eodem nomine auctis convenient. Simul vero praecipimus ut singula illa accurate cogitateque observentur quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII foras datum sunt custodienda. Contrariis quibusvis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Septembris, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top