IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
DOMINUS IESUS
CHRISTUS
VENERABILI
SERVO
DEI DIDACO ALOISIO DE SAN VITORES
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Dominus Iesus Christus, unus mediator Dei et
hominum (1 Tim 2, 5), cum Sacram Scripturam in synagoga Nazarethana legeret,
affirmavit in persona sua impleri verba prophetae de futuro Messia dicentis «Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit
me, sanare contritos corde» (Lc 4, 16ss.; cf. Is 61, 1ss.). Tandem, ut missio eius in mundo perpetuaretur, revertens ad
Patrem, discipulis mandavit: «Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos
in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare quaecumque
mandavi vobis» (Mt 28, 19-20). Quamvis cuilibet discipulo Christi onus fidei
disseminandae pro parte sua incumbit, Christus Dominus semper e numero
discipulorum vocat quos vult ipse, ut sint cum illo et ut mittat eos gentibus
praedicare (cf. Mc 3, 13s.).
Inter heroicos sacerdotes et religiosos qui, divinae vocationi respondentes,
onus fidei inter gentes disseminandae perlibenter et usque ad sanguinis
effusionem susceperunt, procul dubio adnumerandus est Didacus de San Vitores,
qui die XII mensis Novembris anno MDCXXVII in civitate Burgos nobilissimo genere
ortus est, patre scilicet Hieronymo de San Vitores de la Portilla, altissimo
magistratu Regni Hispanici, et Francisca Alonso de Maluenda y Salamanca, quae a
celeberrimo «Cid Campeador» Roderico Diaz de Vivar originem trahebat. In
baptismate, quod septem post dies recepit, Dei Famulo nomen Didaci est
impositum, cui postea ipse, ob ferventem erga sanctum Aloisium de Gonzaga
pietatem, nomen Aloisii adiunxit.
Anno MDCXXXVIII Societatis Iesu Matritense Collegium «Imperiale»
ingressus, ingenio et virtutibus ita excelluit, ut summo Instituti praemio mox
decoratus sit. Ceterum Didaci dotes personales necnon parentum nobilitas,
divitiae et potestas in tuto collocare eique promittere videbantur vitae
curriculum quavis naturali satisfactione repletum.
Res vero diversimode evenerunt. Nam Dominus iam ad ostium cordis eius stabat
et pulsare coeperat (cf. Apc 3, 20), cui Didacus illico ianuam aperuit. Carni et
sanguini non acquiescens et strenua patris resistentia victa, nondum XIII annos
natus, die XXV mensis Iulii anno MDCXL ingressus est Societatem Iesu, in eaque
apud omnes, superiores et aequales, ob pietatis fervorem, virtutum omnium
exercitium, affabilitatem et ingenii acumen, inde ab initio magnam de se
exspectationem movit.
Tirocinio expleto et nuncupatis votis religiosis, simplicibus quidem sed
perpetuis, Dei Famulus in studia superiora summa cum laude incubuit et die XXIII
mensis Decembris anno MDCLI sacerdotio auctus est.
Ardenter quidem Servus Dei speraverat fore ut ad missiones exteras
mitteretur; verba enim Domini «evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos
corde» (Lc 4, 16) animum eius inde a prima iuventute percusserant; sed,
voluntati superiorum oboediens, spatio plurium annorum in Hispania in
magisterium studiosorum Universitatum et in varia apostolatus opera incubuit,
donec Praepositus Generalis Gosvinus Nickel ei tandem concessit ut Manilam urbem
peteret. Annis MDCLXII-MDCLXVI munera Magistri Novitiorum, Praefecti Studiorum
et Professoris theologiae explevit; magnoque cum zelo etiam apostolatui inter
indigenas se dedicavit.
Sed maxime in votis habebat insularum Marianarum incolis annuntiare Christum,
de quo sciverat nihil eos ad id tempus audivisse. Difficultatibus cuiusvis
generis tandem superatis, anno MDCLXVIII cum aliis Societatis Iesu sodalibus in
insulam Guam pervenit et, cum inter navigandum satis de insulanorum difficili
lingua esset edoctus, statim Iesum Christum in publica platea nuntiare coepit;
atque iam ex eo primo sermone catechumenorum plurimi doctrina christiana
erudiendos se dedisse dicuntur. Parvulos quoque ibidem statim baptizavisse
fertur, pro quorum aeterna salute ipse et indesinenter orabat et cotidie corpus
suum vexationibus affligebat, Deum adprecans ne morte abriperentur prius quam
eos fide regeneratos vidisset.
Vitae quadriennio divinitus concesso, Dei Famulus indefesso zelo plures
insulas Marianas visitavit, Evangelium Domini ubique annuntians, et sacramenta
administrans; plura quoque templa construxit et aedificavit scholas pro
iuventute utriusque sexus, pacem inter incolas conciliavit nec non sodales et
catechistas omni tempore fulcivit atque sustinuit. Ceterum multa patientia,
longanimitate, suavitate, caritate non ficta in ministerium evangelicum incubuit
atque consolationes et cruces missionariorum expertus est. Dum autem opus
sacerdotale in insula Guam penes pagum Tumon impense exsequebatur, die II mensis
Aprilis anno MDCLXXII, ab irato apostata lancea transfossus est et animam
efflavit, Dei misericordiam sibi suoque carnifici mitissime adprecatus.
Haec mors statim verum habita est martyrium; quapropter paulo post
canonizations Causa initium habuit per canonicorum processuum celebrationem.
Positio super martyrium solum haud ita multo ante confici potuit. Anno MCMLXXXIV
exitu cum secundo Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum est actus et
postea Patrum Cardinalium atque Episcoporum Congregatio Ordinaria. Decretum
super martyrio coram Nobis promulgatum est die IX mensis Novembris eodem anno.
Statuimus dein ut beatifications ritus die VI mensis Octobris anno MCMLXXXV
celebraretur.
Hodie igitur in Vaticana Basilica Sancti Petri Apostoli, inter Missae
sollemnia, hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Angeli
Goicoechea, Archiepiscopi Matritensis, Felixberti Camacho Flores, Archiepiscopi
Aganiensis, Aloisii Mariae De Larrea y Legarreta, Episcopi Flaviobrigensis,
necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium
explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Didacus Aloisius de San
Vitores, Iosephus Maria Rubio et Franciscus Gárate, Beatorum nomine in posterum
appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Didaci Aloisii de San Vitores
die secunda mensis Aprilis, Iosephi Mariae Rubio die secunda mensis Maii,
Francisci Gárate die nona mensis Septembris, in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quae autem hic decrevimus, volumus nunc et in posterum vim habere, rebus
quibusvis contrariis minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis
Octobris, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri octavo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana