The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IESUS CHRISTUS

VENERABILI SERVO DEI FRANCISCO GÁRATE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Iesus Christus, testis fidelis et verus, qui est principium creaturae Dei (Apc 3, 14), quem Pater unit et consecravit ut mederetur contritis corde, praedicaret captivis indulgentiam et clausis apertionem (cfr. Is 61, 1), omnes homines invitat ut cor suum gratiae divinae studiosius aperiant: «Ecce, sto ad ostium et pulso; si quis audierit vocem meam et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum et cenabo cum illo, et ipse mecum (Apc 3, 20). Iam vero omni quidem tempore non pauci fuerunt viri et mulieres qui audientes vocem Domini, aperuerint ei ianuam et fuerint cum eo; quorum nonnullos Ecclesia, divinis signis edocta, censuit dignos esse ut et fidelibus tamquam vitae christianae exempla proponerentur et simul honore altarium decorarentur. Inter quos adnumerandus est Franciscus Gárate, coadiutor temporalis, e Societate Iesu, qui nostra aetate Deo summe dilecto se totum tradidit, ita ut non solum peccato mortuus, sed etiam mundo renuntians, soli Deo viveret (cfr. Perfectae caritatis, 5). Cuius sanctitatis exemplis eo vehementius nos allici videmur cum ante aculos nostros versetur imago alicuius Dei Famuli qui aliunde «non sane – ut Paulus VI aiebat – prodigiis inclaruit, non caelestium visis, non sanationibus, non gravitate dicendi, non facinoribus pulcherrimis atque praeclaris. E contrario, eius vitae institutum eiusmodi fuit ut ... potius semper habuerit humilem cum humilibus amicissime vitam degere ... Eius etiam fides, spes, caritas ceteraeque virtutes ... in obscura hac operis cotidiani absolutione perfectioneque fulserunt, ad quam admirabili constantia semper adnisus est, numquam genio suo indulgens, aut parcens operari. Magnum sane negotium !» (Litt. Decret. in Canoniz. Fr. Beneldis, F. S. C.: AAS 60 [1968] 512-513). Franciscus in pago Recarte penes Loyla (Guipuzcoa) die tertio mensis Februarii, anno MDCCCLVII natus est, secundus filius piorum coniugum Francisci Gárate et Mariae Baptista de Aranguren, qui tres filias quattuorque filios genuerunt, quorum tres Societatem Iesu sunt ingressi. Primis litterarum rudimentis domi et in schola vicini pagi Azpeitia initiatus ab anno MDCCCLXXI in Collegio Societatis Iesu Ordunensi «Nuestra Senora de la Antigua» in labores domesticos incubuit, sed divinam vocationem percipiens, die secundo Februarii anno MDCCCLXXIV noviciatum Societatis Iesu in vico Poyanne (Landes, Gallia) ingressus est, ubi, probationis biennio laudabiliter peracto, prima quoque vota religiosa simplicia, sed perpetua, nuncupavit, Annis MDCCCLXXVII-MDCCCLXXXVIII Franciscus officium infirmarii in Ephebeo Sancti Iacobi apud La Guardia (Pontevedra) explevit et tanta cum cura et caritate aegrotantibus confratribus et alumnis se dedicavit, ut vererentur moderatores ne eius corporales vires grave subirent damnum. Ei proinde commiserunt munus ianitoris in Collegio Universitatis Studiorum Deustensis (Flaviobrigae), ubi ob eminentem caritatem, industriam, urbanitatem aliasque theologales, morales et religiosas virtutes omnibus fuit exemplum. Atrium quidem huius Universitatis imaginem potius frequentissimi portus ostendebat: continuus erat motus alumnorum qui more iuvenili innumera servitia a ianitore petebant atque necessariam reddebant continentem eius curam, attentionem, vigilantiam: parentes cum filiolis colloquebantur, omnis generis homines cum Patribus vel professoribus rem suam quisque tractabant; adde baiulos mercimonia vel cibaria reportantes, adde mendicos stipem efflagitantes. Sed in ea maxima turba Dei Famulus singulos amabili risu acceptabat, recedentibus vale dicebat, omnium animos opportunissimis responsis vel quietis atque urbanissimis sermonibus recreabat. Nil ergo mirum si Dei Famulus ab alumnis «Hermano Finuras» seu «Frater Urbanitas» appellabatur et ab omnibus plurimi existimabatur. Qui autem fieri potuit ut, pluribus rebus intentus, Franciscus valeret nihilominus quietum et serenum praeservare animum, patientia numquam turbata? En quae ipse, hac de re a quodam superiors rogatus, respondit: «Quidquid meis viribus commode possum, id praesto; reliqua Domino tribuantur, qui omnia potest: cuius adiutorio levia, immo suavia, omnia fiunt: optimo enim hero servimus». Re vera ille erat vir iustus qui ex fide vivebat (cfr. Rom 1, 17); eiusque prompta et hilaris caritas non erat nisi externa manifestatio illius promptitudinis qua cordis sui ianuam aperiebat Christo pulsanti, cuius imaginem in omnibus percipiebat. Dominus igitur introivit in cor Francisci eique concessit gratiam intimae amicitiae cum Christo, insignis devotionis eucharisticae et familiaritatis quoque cum Beata Maria Virgine, Matre Dei et hominum. His suffultus praesidiis Franciscus munus ianitoris per quadraginta annos summa cum sedulitate studioque implevit donec, post brevissimum morbum, die nono mensis Septembris anno MDCCCCXXIX piissime obiit. Eius autem sanctitatis fama mirabiliter propagata, peractisque in Curia Victoriensi informativis inquisitionibus, Causae introductio apud Apostolicam Sedem signata est die vicesimo sexto, anno MDCCCCL. Processu apostolico deinde in urbe Flaviobriga rite exacto, quaestio instituta est de virtutibus heroicis Servi Dei, et quidem apud Sacram Congregationem pro Causis Sanctorum, anno MDCCCCLXXXI. Facta deinde Nobis de his omnibus fideli relatione, vota eiusdem sacrae Congregationis rata habentes, decretum super heroicitate virtutum Servi Dei apparari iussimus. Quo facto, die undecimo mensis Februarii, anno MDCCCCLXXXII sollemniter ediximus: «Constare de virtutibus theologalibus fide, spe, et caritate tum in Deum tum in proximum, nec non de cardinalibus prudentia, iustitia, temperantia et fortitudine earumque adnexis Servi Dei Francisci Gárate in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur». Quaestio subinde institui coepta est apud eandem Sacram Congregationem pro Causis Sanctorum de miraculo ad eiusdem Venerabilis beatificationem. Conditus enim iam erat Processus Sanctae Sedis auctoritate super mira quodam sanatione, quae, eodem Dei Servo intercedente, divinitus patrata ferebatur in favorem dominae Mariae Ugalde Caño, triginta et quinque annos natae. Quae profecto vehementibus vexata doloribus, Venerabilis Francisci Gárate viva fide speque firmissima patrocinium invocavit vespere diei duodevicesimi mensis Februarii, anno MDCCCCXLIII. Et ecce, mane diei insequentis sancta est a gravi et extensa necrosi ex adustione sinistri femoris. Super huiuscemodi mira sanatione annis MDCCCCXLVI-MDCCCCXLVII instructus est Processus ordinaria potestate in Curia Victoriensi, quem annis MDCCCCLITI­MDCCCCLVI alter secutus est Apostolicae Sedis auctoritate in Curia Flaviobrigensi, de quorum iuridica forma et vi decretum prodiit die sexto decimo Februarii, anno MDCCCCLXII. De eodem miro autem turn medicum consilium rite disceptavit, tum Sacra Congregatio in suetis conventibus. Post quae Nos die nono mensis Maii, hoc anno, sollemniter ediximus: «Constare de uno miraculo divinitus patrato, intercedente Ven. Francisco Gárate, videlicet de instantanea, perfecta, constantique sanatione dominae Mariae Ugalde Caño a gravi et extensa necrosi ex ustione sinistri femoris ...»; atque diem sextum mensis Octobris proximi ad sollemnem beatificationem statuimus. Hodie ergo, per sacrum Missae in Basilica Vaticana sollemniter celebratum, praesentibus frequentissimis turn S. R. E. Cardinalibus, tum Episcopis atque sacerdotibus, tum fidelibus, formulam hanc ediximus, qua Franciscum Gárate aliosque Dei Servos in Beatorum album rettulimus: e Nos, vota Fratrum Nostrorum Angeli Suquia Goicoechea, Archiepiscopi Matritensis, Felixberti Comacho Flores, Archiepiscopi Aganiensis, Aloisii Mariae de Larrea y Legarreta, Episcopi Flaviobrigensis, nec non plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Didacus Aloisius de San Vitores, Iosephus Maria Rubio et Franciscus Gárate, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Didaci Aloisii de San Vitores die secunda aprilis, Iosephi Mariae Rubio die secunda maii, Francisci Gárate die nona septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Deinde pleni gaudio novensiles Beatos invocavimus de eorumque vita ac virtutibus sermonem habuimus. Quae vero per has Litteras statuimus nunc atque in perpetuum valeant, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Octobris, anno MDCCCCLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top