Ad perpetuam rei memoriam. – Quotiescumque de gloria atque laude beatae
Mariae Virginis agitur hic in terris augenda, aequissimo semper animo ac
serenissimo gaudio patentibus Venerabilibus Fratribus Episcopis concedere
consuevimus: hinc enim Fratres petunt, «Apostoli Ecclesiarum, gloria Christi» (2 Cor
8, 13); hinc praesertim Christi Matris causa agitur, quod est
nobilissimum generis nostri decus, caelestium gratiarum fons perennis, omnium
denique virtutum exemplar egregium. Qua re, cum Venerabilis Frater Boleslaus
Pylak, Episcopus Lublinensis, iam ab hac Apostolica Sede petierit, ut veneranda
imago B. M. V., «Casimiriensis» cognominata, quae in templo Ordinis Fratrum
Minorum Reformatorum, in loco Kazimierz, a Polonis pie colitur, nomine et
auctoritate Nostra pretioso diademate redimere posset, libenter quidem ei hanc
potestatem facimus, scilicet in maiorem Dei honorem atque in augustissimae
Christi Matris hominumque Parentis laudem insignem. Poterit ergo Venerabilis
Frater Boleslaus Pylak, quem memoravimus, vel per se, vel per alium quem aptius
iudicaverit, quo die sane placebit, imaginem beatae Mariae Virginis «Casimiriensem» coronare nomine et auctoritate Nostra, stata ac sollemni
caeremonia, et ea quidem ratione, qua sincera populi fides erga Deum, pietas in
Virginem, religio Christi sancta, accrescat in pectoribus.
Ceterum, quae per has Litteras statuimus, in perpetuum valeant, contrariis
nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis
Octobris, anno MDCCCCLXXXV, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana