The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM ADHUC

VENERABILI SERVO DEI PIO A SANCTO ALOISIO
BEATORUM HONORES TRIBUUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Cum adhuc iunior essem, priusquam oberrarem, quaesivi sapientiam palam in oratione mea: ante templum postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam (Sir 51, 18 ss.): haecque sapientia secundum Evangelium (cf. Mt 11, 25) largiter est iuveni Passionistae Pio a Sancto Aloisio concessa, quem Nos hodie exeunte anno internationali iuventutis, peculiari cum animi laetitia in Beatorum numerum rettulimus. Ad iuvenes enim per Epistulam Apostolicam, die XXXI mensis Martii anno MCMLXXXV datam Nos convertentes, scripsimus: «Vos estis iuventus nationum et societatum; vos estis iuventus cuiusque familiae ac totius generis humani; vos estis etiam iuventus Ecclesiae» (AAS 77, 1985, p. 580). Et haec perennis Ecclesiae iuventus manifesta fit in iis praesertim, qui Christum omnibus rebus anteposuerunt, auditis iuvenili aetate illicientibus verbis: «Sequere me» (Mt 19, 21). In hos est sine dubio inscribendus Pius a Sancto Aloisio, alacer Romaniolae filius, ad uberem Congregationis Passionis Iesu Christi hortum traductus, quae Ecclesiae et mundo universo iuvenem dedit eximiae sanctitatis, nempe Sanctum Gabrielem a Virgine Perdolente. Pius ortus est die XXIX Aprilis anno MDCCCLXVIII Trebii, vici in territorio Podii Berni siti, infra fines dioecesis Ariminensis, eodemque die est baptizatus et Aloisius Nazarenus Franciscus appellatus. Parentes eius fuerunt Iosephus Campidelli et Philomena Belpani, humiles et demissi agricolae. Sacramentum confirmationis accepit die IX Februarii anno MDCCCLXXIII et primum ad Eucharisticam mensam accessit die IX Iunii anno MDCCCLXXVIII, sollemni Pentecostes. Patre orbatus anno MDCCCLXXIV, est christiane educatus a pia et forti matre et a sacerdotibus paroeciae. Sentiens se ad vitam religiosam et sacerdotalem vocari, cum Passionistas cognovisset in missione ad populum, instanter postulavit ut ab eis reciperetur. Non paunis difficultatibus ex familiaribus superatis, die XXVII mensis Maii anno MDCCCLXXXII vestem religiosam induit in vicino recessu S. Maria di Casale communiter vocato, novitiatum iniens nomine sumpto Pio a Sancto Aloisio. Sedecim annorum, die XXX mensis Aprilis anno MDCCCLXXXIV, professionem religiosam fecit, quarto addito voto Passionistarum proprio, «promovendi pro viribus devotionem Dominicae Passionis iuxta Regulas et Constitutiones Congregationis». Praescriptum studiorum curriculum aggressus, Pius omni cura assequendae perfectioni se dedidit per plenam integrae tum Regulae Sancti Pauli a Cruce observantiam. Eius brevis vitae religiosae nota fuit quidem mirabilis diligentia adhibita in muniis cotidianis exsequendis, praesertim deprecatione, assidua mysterii Passionis contemplatione, fervore eucharistico et ardenti erga Virginem Mariam pietate, unde toti communitati suae fuit exemplo. Cum laetitia et serenitate onera tulit constantis et perfecti exercitii evangelicorum consiliorum et communis convictionis. Vere angelicum Aloisium Gonzaga secutus et fratrem sodalem Gabrielem a Virgine Perdolente longum perfecit iter perfectionis (cf. Sap 4, 13). Die XVII mensis Decembris anno MDCCCLXXXVII, in cathedrali ecclesia Ariminensi, tonsuram accepit et quattuor Ordines minores, iuxta eius temporis praescriptiones. Ad subdiaconatum se praeparabat, cum phthisis pulmonea Pio occasionem dedit se similem reddendi melius et impensius Christo in Cruce patienti (cf. Gal 2, 19). Aequo animo et exoptabili fortitudine proximum accipiens exitum, impetu motus caritatis Deo iuvenem vitam devovit pro Ecclesia, pro Summo Pontifice, pro peccatoribus et praesertim pro dilecta Romaniola sua. Ultimas vitae horas in dulci quadam exstasi egit, et magnitudinem bonitatemque Dei laudans atque peccatorum deplorans ingratitudinem, animam efflavit die II mensis Novembris, vesperi, anno MDCCCLXXXIX, viginti annos natus et sex menses. Cum fama eius sanctitatis duraret, instructi sunt Processus Ordinarii annis MCMXXIV-MCMXXVIII apud Curias episcopales Ariminensem, Uritanam et Ostunensem. Causa introducta a Nostro Decessore Pio PP. XI Decreto die V mensis Ianuarii anno MCMXXXVIII promulgato, acti sunt Processus Apostolici apud Curias Ariminensem, Tarentinam et Firmanam annis MCMXXXIX-MCMXLI. Iuris praescriptis effectis, Nos Ipsi virtutes Pii a Sancto Aloisio heroical fuisse agnovimus, Decreto prodito die XXI mensis Martii anno MCMLXXXIII. Subsequenti Decreto, die VI Iulii anno MCMLXXXV edito, sanationem approbavimus divinitus factam Sororis religiosae Mariae Foschi, «a synovitide probabilis indolis tubercularis in sinistro genu, duabus saevientibus cutaneis laesionibus». Statuta deinde in bane diem XVII mensis Novembris anni MCMLXXXV sollemni Beatificatione, in Basilica Vaticana Sancti Petri haec sumus inter sacra elocuti: «Nos, vota fratrum nostrorum Ioannis Locatelli, Episcopi Ariminensis, Friderici Wetter, Archiepiscopi Monacensis et Frisingensis, atque Antonii Petri Khoraiche, Patriarchae Antiocheni Maronitarum, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Pius a Sancto Aloisio, Maria Teresia a Iesu Gerhardinger et Rebecca Ar-Rayes, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Pii a Sancto Aloisio die secunda mensis Novembris, Mariae Teresiae a Iesu Gerhardinger die nona Maii, Rebeccae Ar-Rayes die vicesima tertia Martii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti». Quae autem per has Litteras decrevimus, ea et nunc firma sint et in perpetuum, rebus quibuslibet contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Novembris, anno MCMLXXXV, Pontificates Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Eeelesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top