Ad perpetuam rei memoriam. – «Gloriamur in
tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem
probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit, quia caritas Dei
diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis» (Rom
5, 3-5).
In gratia divina manens et in sua consecratione,
Venerabilis Serva Dei Rebecca Ar-Rayès, Libanensium montium humilis illa et
Ecclesiae Antiochenae Maronitarum membrum eximium, cum Domino Iesu vixit amore
coniuncta, quem cum alacritate, patientia et spe est in crucis via secuta sicque
est christianam adepta perfectionem et bono populi Dei spiritali operam navavit.
Serva Dei Rebecca Ar-Rayès orta est anno MDCCCXXXII in pago
Maronita Himlaya, in montibus Libani sito, prope Bikfaya, quae est in media
regione, a patre Mrâd Sâber El-Choboq Ar-Rayès et matre Rafqa ex familia
Gemayel. In baptismate est vocata Boutrossíéh (Petrina). Adulescentula Damascum
se contulit, ubi quattuor annos famulata est familiae Badaoui, vere christianae.
Matrimonio recusato, anno MDCCCLIII ingressa est novam Congregationem «Mariamettarum», in urbe Bikfaya. Post annum postulatus et duos novitiatus vota
simplicia temporanea est professa et docere coepit parvulos in scholis a «Mariamettis» administratis. Congregatione «Mariamettarum» resoluta Serva Dei
in monasterium intravit S. Simonis El-Quarn ut monialis fieret in familia
feminina Ordinis Libanensis Maronitae, in qua monasticam fecit professionem die
vicesimo quinto mensis Augusts anno MDCCCLXXIII.
Anno MDCCCLXXXV est morbo affecta multisque aerumnis
exercita, adeo ut postea sit prorsus oculis capta et paralysi correpta. Ad novum
monasterium S. Ioseph translata, in urbe Jrabta positum, ibi est mortua die
vicesimo tertio mensis Martii anno MCMXIV.
Potissimum Soror Rebecca religiosa fuit multae
deprecationis. Eius pietas magnopere est aucta post ingressum in monasterium S.
Simonis El-Quarn. Praeter preces liturgicas communes, quales erant Missa,
Officium divinum aliaeque, precibus privatis animam suam alebat, Dei avidam.
Praesertim Sanctissimum Sacramentum venerabatur. Iesu, Mariae et Ioseph nomina
semper habebat in ore eaque cum fervore, fide et amore repetebat crebrerrime.
Hinc virtutes eius firmabantur et maxime caritas.
Tantae fuit oboedientiae, ut nullum aggrederetur laborem,
nisi oboedientia praescriptum. Perfecta eius castitas. Uti in saeculo
pulcherrima fuit puella, ita facta primum «Mariametta», deinde monialis, suam
pulchritudinem suumque nitorem custodivit. Eius paupertas accuratissima, tum
affections, tum re.
Quieta erat, tranquilla et silentii studiosa, tamque
humilis, ut haec virtus una cum magna suavitate ex eius vultu fulgeret.
Honores et pompas saecul nihil faciebat, nihilque avebat.
Patientia tamen fuit Servae Dei virtus maxima. Etenim viginti fere annos eius «via crucis» duravit, in qua non destitit Dominum postulare gratiam patientiae,
ut esset eius passionis particeps. Solus Deus novit vim acerborum dolorum, quos
tolerabat; neque die neque nocte enim ii remittebant. Nihilo minus nemo umquam
eam audivit murmurantem vel lamentantem, vel a Deo petentem ut doloribus
liberaretur.
Soror Rebecca ideo omnino Dei voluntati obsequens fuit,
quam omnibus in casibus videbat, in iis praecipue, qui ei accidebant. «Fiat
voluntas Dei» dictitabat, praesertim cum acerbius patiebatur.
Non solum Dei Serva non est questa in doloribus, sed ne
causa quidem fuit, cur quis de ea conquereretur. Tam comis etenim et humana fuit
tantaeque caritatis erga proximos, ut his serviendo se dederet, cuiuscumque
regionis erant, Domini Iesu praeceptum sequens: Diligite invicem, sicut dilexi
vos (cf. Io 13, 34).
Beatificationis causa, anno MCMXXVI inita per celebrationem
processus ordinarii informativi apud Curiam Antiochenam Maronitarum, est varia
momenta secuta iure statuta, et die XI mensis Februarii anno MCMLXXXII, coram
Nobis est decretum promulgatum super virtutibus heroicis. Interea, apud eandem
Curiam, acta erat (annis MCMLII-MCMLIII) inquisitio canonica de coniecta mira
sanatione, anno MCMXXXVIII patrata et precibus Venerabilis Servae Dei tributa.
Casus faventi cum exitu a medicis consideratus, postea a theologis ac Patribus
Cardinalibus et Episcopis apud Congregationem pro Causis Sanctorum; deinde, die
IX mensis Iunii anno MCMLXXXIV proditum est decretum super miro.
Statuimus deinceps ut beatifications ritus die XVII mensis
Novembris anno MCMLXXXV celebraretur.
Hodie igitur, in Basilica Vaticana Apostolorum Principi
dicata, inter Missae sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum
nostrorum Ioannis Locatelli, Episcopi Ariminensis, Friderici Wetter,
Archiepiscopi Monacensis et Frisingensis, atque Antonii Petri Khoraiche,
Patriarchae Antiocheni Maronitarum, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut
Venerabiles Servi Dei Pius a Sancto Aloisio, Maria Teresia a Iesu Gerhardinger
et Rebecca Ar-Rayès, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum
die ipsorum natali: Pii a Sancto Aloisio die secunda Novembris, Mariae Teresiae
a Iesu Gerhardinger die nona Maii, Rebeccae Ar-Rayès die vicesima tertia Martii,
in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti». Posthaec in lucem virtutibus novorum Beatorum per
habitam orationem prolatis iisdemque ad imitandum populo Christiano propositis
primi magna cum pietate eos venerati sumus simul firma cum fiducia deprecantes
ut, salutis consequendae difficultates experti, benigni essent in omne tempus
patroni fratrum suorum qui adhuc in terris iter faciunt ad aeternam patriam, iam
ab ipsis adeptam, inter mundi huius illecebras atque impedimenta omne genus nec
pauca nec parva.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII
mensis Novembris, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana