Ad perpetuam rei memoriam. – Quantopere Mariam Virginem, castissimam Christi
Matrem fideliumque omnium parentem, amemus atque diligamus, iam non modo omnia
acta Nostra Pontificis, sed prοpe vita cotidiana demonstrat: facere enim non
possumus, quin cum Christo, fonte omnium cogitationum Nostrarum, non etiam
Matrem copulemus, Filium nempe dulcem ac suavem cum fertilissima generis nostri
vite sociantes. Haec autem causa est, cur semper proclives simus, quotiens
Virginis gloria, honor, decus agatur. Qua re, cum Venerabilis Frater Aloisius E.
Henriquez, Archiepiscopus Valentinas in Venetiola, ab hac apostolica Sede
petierit ut electionem Beatae Mariae Virginis sub titulo populari «Nuestra
Señora del Socorro» in Patronam civitatis et archidioecesis Valentinae in
Venetiola, quam clerus populusque, tantae Matris amantissimus, fecisset, ipse
probasset, Nos confirmaremus, ad normam Instructionis de Calendariis
particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30; Nos,
iudicantes hanc confirmationem nonnihil conferre posse ad illius amantissimi
gregis profectum; explorato etiam omnia circa electionem et adprobationem ad
iuris normam acta esse; item quae a Congregatione pro Cultu Divino factis a
Nοbis facultatibus gesta sunt rata habentes, quam aequissimo animo admotis
expostulationibus concedimus. Quae cum ita sint, apostolica Nostra potestate
electionem et adprobationem, quibus Beata Maria Virgo sub titulo «Nuestra
Señora del Socorro» patrona civitatis et archidioecesis Valentinae in
Venetiola designata est, auctoritate Nostra confirmamus, cum iuribus et
privilegiis omnibus iuxta rubricas. Ceterum, in spe sumus fore ut confirmatio
haec, praeterquam benevolentiae Nostrae signum, causa etiam sit augendae
pietatis erga Deum eiusque benevolentissimam Matrem, cuius honor laus Nostra
est.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Ianuarii,
anno MDCCCCLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana