Ad perpetuam rei memoriam. – Cum in Ecclesia Sedinensi-Caminensi recens
condita nullum adhuc ex sententia Sanctae Sedis sit simulacrum aliqua corona
redimitum, idcirco venerabilis Frater Casimirus Majdański, illius dioecesis
pastor, sua suique cleri ac populi vota expromens, petiit ut auctoritate Nostra
sibi liceat diadema imagini B. Μ. V. de Fatima imponere, quae Stettini in
paroeciali Immaculate Cordis Mariae templo religiose asservatur amanterque a
fidelibus excolitur. Quare Nos, qui vehementer cupimus ut B. M. V. cultus
ubique inter fideles maxime excitetur assidueque alatur, cum preces Nobis
adhibitae audiendae quidem videantur, harum Litterarum virtute memorato
Episcopo Sedinensi-Caminensi potestatem libenter facimus ut idem Beatae Mariae
Virginis de Fatima simulacrum, quod diximus, Nostro nomine et auctoritate ipse
pretiosa circumdet corona, servatis de ritu ac formula praescriptis. Contrariis
quibuslibet haud obstantibus. Has Apostolicas Litteras Nostras hodie ad
perpetuam rei memoriam expediri voluimus, in Deum pergrati omnipotentem, qui
Mariam dedit fidelibus matrem, ab eoque enixe petentes ut, ipsa intercedente,
omnibus salutem concedat et pacem.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVII mensis Ianuarii, anno MCMLXXXVI,
Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana