Ad perpetuam rei memoriam. – Constat ecclesiam paroecialem, Sancto Ioanni
Mariae Vianney dicatam et in archidioecesi Bellohorizontina sitam, quamvis non
longa antiquitate clarescat, quin vero vix ante viginti sex ferme annos sit
consecrata, ita tamen brevi auctam esse tantumque operibus et inceptis
pastoralibus floruisse, ut magni momenti habeatur, quod ad religionem pertinet,
et optimam spem praeluceat in posterum. Par est autem eiusmodi loca sacra quanto
magis per aliquem tributum honorem innotescunt, tanto magis frequentatione
procedere et attractiva crescere virtute. Hinc, Venerabilis Frater Ioannes
Resende Costa, Archiepiscopus Bellohorizontinus, huius utilitatis gnarus, cleri
et populi christiani preces et vota proponens, ab hac Apostolica Sede petivit ut
ecclesia illa ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur. Nos autem, confisi ex
concessione pietatem, fidem, morum integritatem fidelium ibi et in universa
regione circumiecta degentium non parvos progressus esse facturas, consulta probantes Congregationis pro Cultu Divino, libenti animo postulationem accepimus. Quam
ob rem ecclesiam paroecialem Sancto Ioanni Mariae Vianney dicatam, in finibus
archidioecesis Bellohorizontinae positam, titulo et dignitate Basilicae Minoris
insignimus, servatis iis, quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die
VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, servanda iubet. Contrariis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Februarii,
anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana