The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SI QUIS VULT

VENERABILI SERVAE DEI ALFONSAE AB IMMACULATA CONCEPTIONE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me» (Mt 16, 24). Amore Eius capta, «qui solus non decipit, qui solus non fallitur, solus non fallit» (S. Augustinus, Serm. 96, 9: PL 38, 588), et molesta omnia amans ob amorem Eius, qui «mori dignatus est propter amorem amoris nostri» (S. Franciscus Assisiensis, Fonti Francescane 277), Venerabilis Serva Dei Soror Alfonsa ab Immaculata Conceptione Muttathupadathu, primus sanctitatis flos in India ortus, nihil aliud a pueritia cupivit, quam in corde Christi abscondita esse, Eius se iungere doloribus et per omnia divinae obsequi voluntati, cotidie cum gaudio crucem suam portando. «Ego – aiebat – animadverto Dominum me constituisse, ut oblatio sim, sacrificium doloris ... Quo die non passa sum, is est mihi dies amissus».

In vico Kudamaloor nata, in Keralensi regione Arpukara, in India, a parentibus christianis, die XIX mensis Augusti anno MCMX, eiusdem mensis die XXIX est baptizata eique nomen est inditum Anna. Condicio familiaris et ecelesia Syro-Catholica ad quam pertinebat, in Dei Servae animam multum valuerunt.

Vivaci et prompta intellegentia praedita, puellula Anna (Annakutti) inter aequales excellebat in diligentia acri et impensa, qua in studium incumbebat et in ea, quae ab illa flagitabantur.

Tredecim annos nata, pro loci more Anna est desponsa. Iam ardenter se Domino consecrare exoptabat. Ut ab hoc se subtraheret coactu, Anna corporis sui partem statuit deturpare, igne se urens. Ex gravibus adustionibus recreata, petiit et obtinuit ut in Clarissas Tertiarias S. Francisci Malabarienses ascisceretur, die Pentecostes anno MCMXXVII. Post duos postulatus annos nomen religiosum cepit Sororem Alfonsam ab Immaculata Conceptione.

Ab inito novitiatu duabus hebdomadis transactis, graviter aegrotavit, crebris cum haemorrhagiis et ulcerationibus in diversis corporis partibus. Facta professione perpetua die XII mensis Augusti anno MCMXXXVI, missa est ad urbem Bharananganam, ubi ad mortem usque mansit. Ibi febribus arrepta est aliisque gravibus morbis, qui finem eius acceleraverunt.

Decem brevis vitae eius anni postremi, crucis signo notati, inenarrabilium dolorum Servae Dei fuerunt anni, qui potentiam virtutum eius duriter exercuerunt. «Sponsa Christi sum – aiebat – et idcirco cuiuslibet doloris Sponsi mei sum heres», addens: «Contendam ne minima quidem amoris mei portiuncula ad creaturas pertineat. Domino namque cor divisum non placet».

Amor in Deum et in proximum, una cum doloribus, Servae Dei vitam in summum fastigium evexerunt. Semel atque iterum suo dixit episcopo suum esse devovere se et pati, sicut iuvenem sanctam Lexoviensem, pro humani generis peccatis. Iure igitur Serva Dei proponi potest tamquam nuntia muneris, quam maxime ad nostram aetatem apti: commonefaciendi videlicet hominem difficilium nostrorum temporum, sicut iam fecimus per recentem Nostram Epistulam Apostolicam «Salvifici doloris», de vehementi et excelsa veritate virtutis redimendi, quae in dolore inest.

Somno consopita in spe resurrectionis die XXVIII mensis Iulii anno MCMXXXXVI, iam anno MCMLV, novem post mortem annis, inchoati sunt Processus dioecesani super fama sanctitatis, super scriptis et super «non cultu». Introductionis Causae Decretum editum est calendis Iuniis anno MCMLXXIX. Processus Apostolici de heroicitate virtutum annis MCMLXXX-MCMLXXXI celebrati sunt. Die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIV Decretum promulgatum est, quo Serva Dei Alfonsa ab Immaculata Conceptione agnita est virtutes heroum in modum exercuisse. Postquam autem disceptatum est de mira sanatione Thomae Abraham Athialil, pueri annorum undecim qui, mense Ianuario anno MCMXXXXVII, intercedente eadem Venerabili, consanuit fere temporis puncto ac perfecte a pede congenito, bilaterali, equinovaro-supinato, ac per Decretum Nostrum die VI mensis Iulii anno MCMLXXXV sancita, decrevimus sollemnem beatificationem Venerabilis Servae Dei Alfonsae ab Immaculata Conceptione Muttathupadathu, die VIII mensis Februarii anno MCMLXXXVI, per Nostrum iter in India peragere.

Qua re inter ritum cum pluribus Antistitibus ecclesiasticis, sacerdotibus, religiosis diversarum Congregationum et magno concursu fidelium sub divo apud Cottaiamum celebratum, haec protulimus verba:

«Nos vota Fratrum Nostrorum Ioseph Powathil, Archiepiscopi Changanacherrensis, et Ioseph Pallikaparampil, Episcopi Palaiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Cyriacus Elias Chavara et Serva Dei Alfonsa Muttathupadathu. Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Cyriaci Eliae Chavara, die tertia Ianuarii, et Alfonsae Muttathupadathu, die vicesima octava Iulii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras statuimus rata sint nunc et in posterum. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Cottaiami (Kottayam), sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Februarii, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 

top