Ad perpetuam rei memoriam. – «Si quis diligit me, sermonem meum servabit et
Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus» (Io
14, 23). Quae Domini verba, si verba sunt in omni Christi discipulo gratia Dei
praedito, in Venerabili Servo Dei Cyriaco (Kuriakose) Elia Chavara haec divina
praesentia insignis fuit, ita ut Deus in eo inhabitans foris se manifestaret et
homines in eο hominem Dei respicerent, seu hominem plenum Spiritus Sancti, immo
et ita palam agnoscerent. Natus apud Kainakary intra fines praesentis
archidioecesis Changanacherrensis die X mensis Februarii anno MDCCCV, Servus Dei
baptizatus est die VII post nativitatem in ecclesia sua paroeciali
Chennankariensi, ac nomen accepit Cyriacum (Kuriakose). Educatione in schola
loci peracta, seminarium apud Pallipuram, sub directione patris Thomae Palakal,
ingressus est anno MDCCCXVIII. Studiis ecclesiasticis rite peractis, sacerdos
ordinatus est die XXIX Novembris anno MDCCCXXIX. Cooperatus est cum patribus
Thoma Palakal et Thoma Porukara ad excitandam Congregationem religiosam
formandis viris, cuius fundamentum iecit die XI Maii anno MDCCCXXXI. Approbante
Vicario Apostolico vota religiosa nuncupavit die VIII Decembris anno MDCCCLV, et
nomen suscepit in religione Cyriacum Eliam a Sacra Familia. Superior novae
Congregationis constitutus, eam rexit usque ad mortem. Tota autem vita illius
sacerdotales et religiosa dedita fuit bono spirituali Ecclesiae localis, ut eam
ad maturitatem Christi conduceret. Per seminaria formationi sacerdotum
providit; usum exercitia spiritualia praedicandi in paroeciis pro fidelibus et
sacerdotibus introduxit et sic renovavit vitam spiritualem in toto Vicariatu;
Vicarius Generalis Ecclesiae Syro-Malabarensis creatus, omnibus viribus
contendit ut schisma, quod eo tempore in eo erat ut Ecclesiam Malabarensem
divideret ab unitate ecclesiali, componeret scholis adnexis ecclesiis
paroecialibus institutes, curavit educationem iuvenum; catechumenatus adnexos
monasteries condidit procuravitque instructionem neophitarum; domo caritatis
excitata destitutorum et moribundorum curam gessa; libros liturgicos ecclesiae
Syro-Malabarensi reformando decus et ordinem in celebrationes liturgicas
induxit; typographic et officina libraria confectis, curava propagationem
doctrinae catholicae. Denique, cooperante etiam Leopoldo Beccaro, piissimo
viro eodemque missionario Carmelitano, Congregationem mulierum religiosarum,
puellarum educandarum gratia, condidit anno MDCCCLXVI. Morbo letali, vertente
anno MDCCCLXX, affectus, doloribus magna cum patientia, immo christiana cum
laetitia tolerates, die III Ianuarii, anno MDCCCLXXI obdormivit in Domino apud
monasterium Koonammavense, et die proxima in ecclesia sanctae Philomenae,
adnexa monasterio, prope sanctuarium sepultus est. Corpus, inde effossum,
iterum conditum est in ecclesia sancti Ioseph apud Mannanam, anno MDCCCLXXXIX.
Percurrenti vitam eius actuosam facile patet quam ardentissime Ecclesiam
amaverit; quam fervide cupierit cum Deo coniungi meditatione et oratione; quam
intime unitus fuerit cum Deo in omni sua industria apostolica; quomodo per
totam vitam motus fuerit oculis fides perspiciendo Deum et eius providentiam
mirabilem; et qua fiducia moveretur ad illam coniunctionem permanentem cum Deo
in caelo. Fama autem talis vitae iam dum viveret late diffusa apud populum est.
Post mortem vero multi fideles ad eum confugerunt in suis necessitatibus et
mirabilem habuerunt responsum. Opinione ergo sanctitatis sic crescente apud
fideles, XC fere annos post mortem, Processus Ordinarius, approbante Sacra
Congregatione Rituum, introductus fuit in Curia archiepiscopali
Changanacherrensi, anno MCMLVIII; quo completo anno MCMLXX, acta Processus
simul cum scriptis missa fuerunt ad S. Congregationem pro Causis Sanctorum ut
interim cognominata erat. Edito super seriphs Decreto die XIII Octobris anno
MCMLXXIII, et facta disceptatione in coetu ordinario Congregationis pro Causis
Sanctorum, die XV Martii anno MCMLXXX, Nostra approbatione Sacra Congregatio
decrevit causam Servi Dei introducendam esse in Curia Romana. Actio demum
instituta est apud Congregationem pro Causis Sanctorum super virtutibus Servi
Dei rite; qua absoluta, «constare de virtutibus theologicis Fide, Spe et
Caritate tum in Deum tum in proximum nec non de cardinalibus Prudentia,
Iustitia, Temperantia et Fortitudine, earumque adnexis, in gradu heroico et ad
effectum de quo agitur», ediximus. Postquam autem disceptatum est de mira
sanatione Iosephi Pennaparampil pueri sexennis, qui pede utroque deformas natus
est, intercessioni Servi Dei tributa, ac per Decretum Nostrum die IX mensis Maii
anno MCMLXXXV sancita, decrevimus sollemnem beatificationem Venerabilis Servi
Dei Cyriaci Elise Chavara, simili atque Venerabilis Servae Dei Alfonsae
Muttathupadathu, die VIII mensis Februarii anno MCMLXXXVI, durante Nostro
itinere in Indiam peragere. Qua re inter ritum cum pluribus Antistitibus
ecclesiasticis, sacerdotibus, religiosas diversarum Congregationum et magno
concursu fidelium sub divo apud Kottayan celebratum, haec protulimus verba: «Nοs vota Fratrum Nostrorum Ioseph Powathil, Archiepiscopi Changanacherrensis, et
Ioseph Pallikaparampil, Episcopi Palaiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum
in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis pro
Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servus Dei Cyriacus Elias Chavara et Serva Dei Alfonsa
Muttathupadathu, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die
ipsorum natali: Cyriaci Elise Chavara, die tertia Ianuarii; et Alfonsae
Muttathupadathu, die vicesima octava Iulii, in locis et modis iure statutis,
quotannis celebrari possit». In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Quae vero per has Litteras statuimus rata sint nunc et in posterum. Contrariis
quibuslibet non obstantibus.
Datum Cottaiami (Kottayan), sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Februarii,
anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana