Ad perpetuam rei memoriam. – Cum fuerit beatissimus Ioseph intemeratus beatae
Mariae Virginis Sponsus, idemque pater Christi putativus, quem et servavit
fugiens in Aegyptum, et dilexit intentissimo amore, et nutriit sudore ac manuum
labore, merito a multis Christi fidelibus singulari colitur pietate, sincera
prece invocatur in aerumnarum auxilium, omnibus exemplum christianarum virtutum
proponitur. Qui enim vitae casus expertus cognovit, is facilius aderit
invocatus. Cum ergo fideles dioecesis Rivoriensis sint erga illum vera ac sancta
affecti religione, petiit Venerabilis Frater Iosephus Maclovio Vázquez Silos,
Episcopus Rivoriensis, ut Nos beatissimum hunc caelitem, quem populus sibi
Patronum, se probante, delegisset, auctoritate Nostra apostolica confirmaremus,
ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et
Missarum Propriis recognoscendis», n. 30; Nos, comperto omnia acta esse ad
Iuris praescripta; considerato praeterea posse rem gregis Rivoriensis fidem
augere pietatemque accendere, quam aequissimo animo postulates concedimus. Qua
re, iis probates quae Congregatio pro Cultu Divino de re gesserit factis olim a
Nobis facultatibus, placet S. Iosephum, B. M. V. Sponsum, Patronum dioecesis
Rivoriensis esse et haberi, cum iuribus atque privilegiis, quae hunc honorem
consequi solent iusta Rubricas, contrariis nihil obstantibus. Ceterum, id
caelestem Patrem oramus pectore ab imo, ut per tantum intercessorem velit
populum tam carum sibique devotum sub alis divinae omnipotentiae protegere.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Februarii,
anno MDCCCCLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana