Ad perpetuam rei memoriam. – Angelorum Regina, Beatissima Virgo nulla labe
concepta, semper a Christifidelibus singulari religione est exculta, praesertim
in Foederatis Civitatibus Mexicanis. Quae pietas peculiaris est causa cur
Venerabilis Frater Arturus A. Szymanski Ramirez, Episcopus Tampicensis, suo
suique cleri Christianorumque nomine ac voce, ab Apostolica Sede expostulaverit
ut eiusdem Matris Christi electio, illa in dioecesi habita die tertio et
vicesimo mensis Decembris proximi praeteriti, in principalem Tampicensis
dioecesis Patronam apud Deum, confirmaretur. Quibus precibus libenti animo
obsecundantes, Nos, e Congregationis pro Cultu Divino sententia, Apostolica
Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, beatissimam
Virginem Mariam sub titulo Immaculatae Conceptionis praecipuam apud Deum
dioecesis Tampicensis Patronam renuntiamus, omnibus adiectis honoribus ac
privilegiis liturgicis congruis. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec
edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
exstare ac permanere, suosque effectus obtinere.
Datum Rοmae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Aprilis,
anno Domini MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana