Ad perpetuam rei memoriam. – Cum Nos continenter magna veneratione Ipsi
Beatissimam Virginem Mariam prosequimur, tum etiam optamus ut eiusdem laudes
honoresque apud Dei plebem dilatentur. Ipsa enim tanquam mater amabilis
sollicitudines curasque suscipit nostras. Sacra profecto illa aedes Beatae
Virginis Perdolentis «Maria Luggau» nuncupatae, in dioecesi Gurcensi, abhinc
multos annos humus devotionis clara est sedes. Locus iste enim iam altius a
saeculo XVI repent memoriam, cum humilis quaedam mulier cui nomen Helenae inditum, sacellum Virgini dicatum exstruxit. Paucis vero post annis templum est
excitatum ut domicilium religiosissimum ex omnibus Tirolensibus regionibus quae
in orientem spectant. Eam ob rem Venerabilis Frater Egino Kapellari episcopus
Gurcensis petivit ut ecclesia paroecialis «Maria Luggau» vernaculo nomine
dicata, atque intra suae dioecesis fines sita, ad Basilicae Minoris gradum
veheretur, Nosque ipsius postulationibus concedendum esse arbitramur. Itaque
probatis iis quae Congregatio pro Cultu Divino de hac re statuit consiliis,
factis a Nobis potestatibus, Beatae Mariae Virginis templum, de quo sumus
locuti, ut in numero Basilicae Minoris habeatur decernimus, iuribus nempe ac
liturgicis concessionibus attributis quae ad templa hoc nomine honestata
pertinent. Diligenter deinde etiam serventur quae, secundum decretum «De titulo
Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii, anno MCMLXVIII, exaratum, servanda
sunt. Quibuslibet contrariis non obstantibus. Ceterum hoc templo aucto
dignitate, spem habemus fore ut etiam gliscat pietas atque erga Beatam Virginem
Mariam dilectio.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Aprilis,
anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana