IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERA DECRETALIS
BEATUS FRANCISCUS
ANTONIUS FASANI, SACERDOS
PROFESSUS ORDINIS FRATRUM MINORUM CONVENTUALIUM,
SANCTUS ESSE DECERNITUR ET DEFINITUR
In regno caelorum magnus vocabitur dicit Dominus in sermone in monte habito
de beatitudinibus qui Domini praecepta fecerit et docuerit sic homines (Cf. Mt
5, 19); qui videlicet iustus factus est coram Deo vivendo secundum spiritum
evangelicarum beatitudinum. Qui enim voluntatem Dei ita servaverit et servare
docuerit, plene particeps erit mysterii salvifici, quod Redemptor noster Iesus
Christus operatus est per ea, quae «fecit et docuit» (Act 1, 1) pro Patris
gloria et mundi salute. Plane veram magnitudinem et dignitatem christianas
quisque Spiritus Sancti gratia ad consequendam vocatur.
Eiusmodi magnitudinem et dignitatem ostenderunt se magnifice et optime
adeptos esse qui vitam egerunt evangelicam, in qua suprema Ecclesiae auctoritas
christianas virtutes invenit et agnovit heroum more esse explicatas, ideoque
iisdem altarium honores tribuit in numerum Sanctorum eos referendo. Virtutes
enim eorum clare indicant unumquemque eorum, iuxta peculiares condiciones
acceptae a Deo vocationis et missionis vivendo, illa perfecta caritate
evangelica incitatum, quae est mandatorum primum et maximum, ceterorum
mandatorum principium et alimentum. Omnes insuper pro vitae exemplo, et multi
etiam uti Evangelii ministri, splendide et efficaciter testificati sunt Christi
Redemptoris doctrinam et Mysterium Paschale.
Ita gratiae Spiritus Sancti et peculiari vocationi religiosae et sacerdotali
perfecte respondens «magnus in regno caelorum» factus est Beatus Franciscus
Antonius, sodales Ordinis Fratrum Minorum Conventualium, cuius praeclara
memoria semper viva et venerata fuit, praesertim in eius Ordine Franciscano,
sicut et in regionibus Italiae meridianae.
Decessor Noster Pius Pp. XII, piae recordationis, qui Venerabilem Franciscum
Antonium Fasani altarium honoribus insignivit in album Beatorum illum referendo
die 15 mensis Aprilis anno MCMLI, in Litteris Apostolicis eodem die datis (AAS
43 [1951], pp. 270-274), voluit expresse illustrare ipsas virtutes a Beato
exercitatas convenienter cum propria vocatione, factas esse eius gloriae et
magnitudinis evangelicae fundamentum, quandoquidem in vita eius «inopia et
humilitas obtinent pro facultatibus et gloria», voluitque etiam de homine Dei
haec in lucem proferre: «(erat) naturae ipsius habitu supernoque quodam
munere maxime aptus ad dicendum; qua exercitatione, continentem plagam totam
perlustrans, frustum consecutus est amplissimum».
Nos quoque hodie, Sanctorum honores Beato Francisco Antonio Fasani
decernentes, pro certo habemus Nos Ecclesiae universali vitae christianae,
religiosae et sacerdotalis proponere eximium et germanum exemplum, quod meruit
illam veram magnitudinem a Domino promissam ei «qui praecepta eius fecerit et
docuerit»; et confidimus praeterea testimonium, quod idem Beatus ipsa vita
Christo Redemptori eiusque Evangelio dedit, simul cum testimonio ceterorum
omnium caeli Sanctorum, fore ut in mundo fulgeat et in Ecclesia, quo praesentes
et futurae progenies ad eadem principia evangelica excitentur hisque vitam suam
accommodent.
Franciscus Antonius Fasani Luceriae natus est, in antiqua et ampla urbe
Dauniae in Apulia septemtrionali, die 6 mensis Augusti anno MDCLXXXI. Post
quattuor dies est baptizatus, nominibus inditis Donato Ioanne Nicolao, estque
exemplis et hortationibus piorum parentum christiane educatus. Ob egregias
bonitatis et intellegentiae dotes est in studia immissus apud Conventum Fratrum
Minorum Conventualium ibi situm, in quo prima vocationis religiosae et
sacerdotalis indicia animadvertit. In eundem Ordinem deinde admissus, novitiatum
perfecit in Conventu Lactarii Montis, vulgo dicti Monte S. Angelo, nomine sibi
sumpto Francisco Antonio, et professionem fecit anno MDCLXXXXVI. Deinceps studia
humanitatis et philosophica exercuit in variis Conventibus Provinciae suae
religiosae S. Angeli et Provinciae Neapolitanae. Cursum theologicum trium
annorum iniit in Conventu Agnonensi, rogavitque ut sibi liceret illum in Studio
generali Asisiensi continuare prope sepulcrum seraphici Patris Francisci, ubi
confidebat fore ut expeditius et altius incumberet in ulteriorem religiosam et
sacerdotalem formationem pro acri sedulitate gratiae vocationis satisfaciendi.
Iuvenis religiosi petitio est admissa, ratione habita propensae eius
facultatis ad studia sacra et vitae probitatis, quam concorditer Superiores et
Fratres sodales admirabantur. Asisii Franciscus Antonius, rectus solida
moderatione spiritali P. Antonii Marcheselli, se ad ordinationem sacerdotalem
praeparavit, quam die 19 mensis Septembris anno MDCCV accepit. Cursum
theologicum trium annorum explevit et cursum academicum inchoavit ut doctoris
gradum adipisceretur, et insuper initium fecit ministerii verbi, praedicando,
prospero cum exitu spiritali, sacras orationes quadragesimales, anno MDCCVII,
in vico Palatio.
Franciscus Antonius iam plene suam formationem maturaverat et iure haberi
poterat, ut Pauli verbis utamur, «perfectus homo Dei ad omne opus bonum
instructus» (2 Tim 3, 17), cum, Superioribus Ordinis praecipientibus, anno
MDCCVII ad urbem patriam reversus est ut se exerceret tamquam «Philosophiae
lectorem» in Studio Lucerino. Ibi, cum duos annos tirocinium lectoris egisset,
doctoris theologiae dignitatem et nomen est assecutus et «sacrae theologiae
magister» est renuntiatus. Exinde a Fratribus sodalibus et a populo est semper
appellatus «Pater Magister», quo nomine adhuc vocatur in urbe Luceria,
praesertim in laudem eius eximii magisterii spiritalis.
Nominatus Studii Lucerini moderator, Franciscus Antonius obtinuit ut tres
annos degeret in vicino eremo Alberonae, quo impensiori vitae spiritali se
dederet, ut praeceptionem suam aleret inquisitione propria cuiusque
coniunctionis cum Deo et aptam atque proximam praeparationem spiritalem
praeponeret exercitio pleno ministerii sacerdotalis: ita in animo suo illam
firmavit temperationem spiritus religiosi cum spiritu apostolico, quae constans
vitae eius nota fuit.
Anno MDCCXII Franciscus Antonius singularem illam experientiam conclusit, ut
cum spiritu serviendi se conferret ad novum munus Superioris Conventus Lucerini,
quod ei concreditum erat. Etiam postea eodem munere identidem est functus et
tres annos rite fuit Minister Provincialis Provinciae suae Apulae-Molisinae S.
Angeli. In his gravibus ministeriis explendis se semper ostendit incitatum suis
insignibus sapientiae, prudentiae et caritatis facultatibus, cum intenderet
imprimis ut verbis et exemplo, exercitium vitae evangelicae et apostolicae
secundum S. Francisci spiritum in suis Fratribus sodalibus proveheret. Sic enim
huiusmodi seraphicus Spiritus in eius vita impiger et significans apparebat, ut
eius Fratres ad eum, tamquam ad notam pro sua vocations, se revocarent, et
fideles Lucerini quasi S. Francisci imaginem admirarentur in eo.
Is quoque, humilis et pauper, seraphico cum ardore Deum amabat; arctius
particeps factus mysterii Christi diligentissima exsecutione consiliorum
evangelicorum, quae per vota oboedientiae, castitatis et paupertatis
profitebatur, tantam cum Deo coniunctionem est consecutus, ut, mystice elatus,
eum contemplaretur et constanter invocaret uti «summum amorem, immensum amorem,
infinitum amorem, aeternum amorem». Trahebatur is ad contemplandum eiusmodi
divini amoris repercussum praesertim in mysterio Passionis Domini et divinae
Eucharistiae, studebatque hoc duplex mysterium participare usu continentium et
rigidarum paenitentiarum, et cotidiana sui oblatione una cum oblatione
Sacrificii Eucharistici. Is quoque mysterium amoris Dei causam existimabat
consilii salvifici, quod Matrem Redemptoris constituit redemptorum Matrem
spiritalem Immaculatam Virginem Mariam, quodque omnes homines congregavit in
unicam familiam filiorum caelestis Patris omnes humanas creatures, ut inter se
cement tamquam fratres in Christo.
Idem seraphicus ardor constanter excitavit etiam exercitium ministerii
pastoralis illius studiosissimi Evangelii ministri. In consilio Superiorum qui,
peracta formatione, eum miserant ad eius Provinciam religiosam ut illic
ministerium sacerdotale explicaret, is voluntatem Dei vidit, qui ipsi certum et
definitum mandatum pastorale delegabat, pro populo christiano exsequendum in
ecclesiis eius patriae terrae, ad quarum necessitates adhibuit et aptavit omnia
sua apostolica opera.
Multiplices fuerunt labores pastorales et caritatis, quibus dignus Domini
minister indefatigata alacritate se tradidit, sed in culmine cuiusvis actionis
apostolicae Mysterium eucharisticum aspiciebat. Hoc propositum clare
conspiciebatur ex summo ardore, quo cotidie Sacrificium Missae celebrabat, cui
sua cum spiritali utilitate intererant multi fideles, et etiam ex fervore quo
omnibus inculcabat communionem fidei et amoris in celebrationem eucharisticam,
hortabaturque etiam ad plenam communicationem sacramentalem eos, qui in
necessariis condicionibus essent.
Peculiari navitate inservivit exercitio ministerii verbi, cuius momentum
intellegebat pro utilitate et incremento populi Dei. Fere sine intermissione ad
praedicationem vacabat, tum quia sedulitate incitabatur ad veritatem
evangelicam communicandam et fidei praecepta in ecclesia sua, maxime diebus
festis et temporibus quae sollemnitates et festa liturgica antecedebant, tum
quia exaudiendae ei erant postulationes eorum, qui eius excultos sermones audire
cupiebant praecipue in quadragesima, in missionibus ad populum, in exercitiis et
secessibus spiritalibus. Ex hac evangelica, simplici et efficaci praedicatione,
exemplo vitae viri Dei comprobata, copiosa lumina fidei et incitamenta
probabilia ad conversionem et ad sanctitatem fideles Lucerini et totius regionis
Dauniae et Molisinae receperunt.
Singularem curam et observantiam Franciscus Antonius tribuit cultui Beatae et
Immaculatae Virginis Mariae tam in ministerio verbi quam in vita sua spiritali.
Fides mysterii divinae maternitatis Mariae fundamentum erat ardentis et filialis
pietatis, quam erga eam habebat quamque instanter fidelibus inserebat. Qua re,
studio et precatione, nitebatur semper altius illud mysterium perscrutari,
honorare et magis laudibus tollere sanctitatem Immaculatae Virginis Mariae
eiusque spiritalem maternitatem, cui Dominus voluit humanum genus redemptum
concredere. Ante omnia singularis fuit eius pietas erga privilegium Immaculatae
Conceptionis Mariae, quam omnimodis fidelibus inculcabat quamque cum ita
ferventer et magna sollemnitate celebrabat; ideo in suo Ordine notus est ut
unus ex fervidissimis et vehementissimis apostolis Virginis Immaculatae. Sed
eadem diligentia eodemque fervore celebrabat ceteros omnes dies festos Beatae
Virginis Mariae, Matris Dei Matrisque nostrae, praesertim septem «sacra
novendialia» agendo, quae ipse composuerat idoneis considerationibus, precibus et
cantiunculis, quaeque multam communicationem et religionem in fidelibus
incitabant.
Salutis animarum stadium, quo eius ministerium verbi corroborabatur,
efficiebat ut esset etiam assiduus et plenus caritatis in administrando
Sacramento Reconciliationis, in quo omnibus paenitentibus qui eum adhibant
aequabiliter misericordiam Dei testabatur et evangelicae paenitentiae
necessitatem. Eodem spiritu implorare pergebat peccatorum conversionem solita
invocatione: «Deus misericordia salvans». Fervor precationum et operum
apostolicorum atque caritatis Francisci Antonii ad omnes patebat; tamen,
secundum spiritum Evangelii, praetulit indigentiores, seu pauperes, aegrotos, in
carcere inclusos urbis suae. Ipse officium fraternae caritatis fortiter
sentiebat, monebatque assidue fideles de summa necessitate exsequendi Domini
mandatum. Ita potuit rationem perficere constantis auxilii pauperibus ferendi,
secum trahens in opere caritatis familias urbis locupletes. Aegros visebat et
consolabatur, ita solacium praebebat, qui in custodia tenebantur quique eius
curae spiritali commissi erant, semper omnes adhortans, ut in Dei misericordia
fiduciae et patientiae causas quaererent.
Cum, anno MDCCXXXXII, Franciscus Antonius est gravi morbo correptus, statim
intellexit se vitam hanc esse conclusurum eamque Deo devovit perfecta cum
laetitia, patriam appetens caelestem. Mortuus est Sacramentis Ecclesiae refectus
et invocata tutela Virginis Immaculatae, die 29 mensis Novembris, eodem anno
MDCCXXXXII, et mox circa eius corpus exanimatum, palam propositum in ecclesia,
totus populus Lucerinus confluxit, qui servo bono et fideli, a Domino ad
praemium aeternum vocato, gratum scum animum et venerationem aperuit.
Corpus Servi Dei sepultum est in eadem ecclesia, quam is materiali opere
refecerat, cuius tot annos decus curaverat et in qua longi et infatigabilis
apostolatus labores sustinuerat. Ex eo die illius lama sanctitatis ita aucta
est et vulgata, ut post quattuor solos annos, anno videlicet MDCCXXXXVI,
Episcopus Lucerinus statuerit Processus Informativos instruere respectu Causae
Beatificationis et Canonizationis Servi Dei. Causa introducta anno MDCCCXXXII,
instructi sunt Processus apostolici «de virtutibus theologalibus, cardinalibus
aliisque connexis», quas Leo XIII Decessor Noster edixit heroum in modum
exercitas Decreto die 1 mensis Iunii, anno MDCCCLXXXXI, edito.
Post Processus canonicos consultum est de duobus miraculis precationi
Francisci Antonii Fasani tributis; et post faventem sententiam Sacrae Rituum
Congregationis, expressam in Congregationibus praeparatoriis sicut etiam in
Congregatione Generali, et dein a Papa Pio XII Decreto die 4 mensis Martii anno
MCMLI prodito approbatam, idem Summus Pontifex altarium honores decrevit
Venerabili Francisco Antonio, illum in Beatorum numerum referendo, die 15
mensis Aprilis eodem anno MCMLI.
Paulo post quaesitum est de alia mira sanatione, quae obtenta dicebatur
deprecatore Beato Francisco Antonio. Instructo Processu canonico, disceptatum
est de hoc asserto miraculo apud Sacram Congregationem pro Causis Sanctorum,
estque disceptatio feliciter conclusa tum in Congressu Peculiari Patrum
Consultorum die 27 mensis Novembris anno MCMLXXXIV, tum in Congregatione
Ordinaria Patrum Cardinalium die 25 mensis Februarii anno MCMLXXXV. Nos idcirco,
re penitus perspecta, sententiam Sacrae Congregationis rati, per Decretum die
21 mensis Martii anno MCMLXXXV propositum declaravimus: «constare de uno
miraculo, Beato Francisco Antonio Fasani deprecatore, a Deo patrato, scilicet
de rapidissima, perfecta ac constanti sanatione dominae Mariae Stratagemma a
stenosi recto-sigmoidea, indolis probabiliter inflammatoriae, chronicae».
Quapropter in Sacro Consistorio die 24 Februarii vertentis anni celebrato,
statuimus Beatum Franciscum Antonium Fasani die 13 Aprilis anno MCMLXXXVI in
Sanctorum Caelitum albo referre.
Hoc igitur fausto die, maxima cum Nostri animi et universi Populi Dei
laetitia, in Patriarchali Basilica Vaticana Sancti Petri quo ex Apulia aliisque
Italiae regionibus, necnon ex pluribus orbis terrarum partibus, pietatis causa
peregrinatiores advenerant, et ubi multi S. R. E. Cardinales, Archiepiscopi,
Episcopi, Praelati Curiae Romanae aderant, Nos precibus obsecundavimus
Venerabilis Fratris Nostri Petri Cardinalis Palazzini, Praefecti Sacrae
Congregationis pro Causis Sanctorum, qui Nos oravit ut Beato Francisco Antonio
Fasani Sanctorum Caelitum honorer decerneremus. Itaque, postquam auxilium omnium
Sanctorum imploravimus ac Divino Spiritui adhibuimus preces, vi Supremi
Ministerii, quo fungimur ut Universae Ecelesiae Magister et Vicarins Christi
in terra, haec declaravimus et decernimus: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei
catholicae, et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu
Christi, beatorum Apostolorurn Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione
praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum
consilio, Beatum Franciscum Antonium Fasani Sanctum esse decernimus, et
definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eum in universa
Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii
et Spiritus Sancti».
Quibus prolatis vocibus praecepimus ut hae conficerentur expedirenturque
Litterae Decretales. Gratias autem et egimus Nos Deo una cum praesentibus utque
sermonem habuimus de novensili Sancto ipsiusque mirandis virtutibus et
operibus, caeleste eius primi invocavimus patrocinium et augustiore situ divinum
sacrificium ad eius pariter honorem perreximus facere. Quapropter omnibus, quae
investiganda et ponderanda fuerant, accuratissime peractis, singula ea quae
supra memoravimus, iam nunc toti Ecclesiae patefacimus, mandantes ut harum
Litterarum exemplis et locis, etiam typis editis, mane tamen alicuius
tabellionis subscriptis sigilloque impressis, eadem prorsus fides habeatur, quae
his ipsis tribueretur, si quando deinde exhiberentur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimatertia mensis Aprilis, anno
Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri octavo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana