Ad perpetuam rei memoriam. – Notum est pietatem erga Beatissimam Virginem
Mariam, Christifidelibus quodammodo insitam et carissimam, magnopere conferre
ad catholici populi disciplinam alendam et servandam. Peropportunum igitur
videtur cultura tam potentis et benignae Matris fovere, etiam convenientes
tribuendo honores sacras iis locis, in quibus et peculiariter colitur. Cum
idcirco templum Beatae Mariae Virginis a Rosario «de Chiquinquirà» dictum, in
oppido «La Estrella» intra fines archidioecesis Medellensis situm, peculiarem
obtineat locum inter ceteras sacras aedes eidem Beatae Virgini dicatas in
Columbiana terra, ob fidelium magnam frequentationem obque sollemnia liturgica
quae ibi celebrantur, Venerabilis Frater Noster Alfonsus S. R. E. Cardinales
López Trujillo, Archiepiscopus Medellensis, a Columbiae Episcopis et a clero
atque populo probatus, postulavit ut templum illud titulo et dignitate
Basilicae Minoris ornaretur. Qua re, eiusdem templi momento considerato, Nos
censuimus postulationi esse concedendum. Hinc, consulta probantes
Congregationis pro Cultu Divino, libenti animo ecclesiam Beatae Mariae Virginis
a Rosario de Chiquinquirá apud «La Estrella» Basilicam Minorem constituimus
Nostra usi Apostolica potestate, omnibus decoratam privilegiis, decernentes ut
serventur, quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» servari iussit. Quae
vero statuimus, volumus nunc et in posterum firma esse et efficacia, contrariis
quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Aprilis,
anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana