The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONTINENTER MAGNA

BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «VIRGEN BISILA» CONFIRMATUR
 ARCHIDIOECESIS MALABOĖNSIS CAELESTIS PATRONA

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Continenter magna cum veneratione fideles Beatissimam Virginem Maria prosequuntur atque sollicitudines ad eam curasque deferre consuerunt. Nos quoque singulari erga ipsam permoti pietate, vehementer gaudemus si eiusdem laudes honoresque apud Dei plebem dilatantur. Eandem quidem rationem ineuntes, cum populus tum clerus Malaboėnsis archidioecesis vera sanctaque religione Beatam Mariam Virginem sub titulo «Virgen Bisila» in sanctuario eodem nomine nuncupato colunt. His respectis rebus, efflagitavit Venerabilis Frater Raphaėl M. Nze Abuy Archiepiscopus Malaboensis, ut Nos Caelestem Matrem, quam fideles sibi Patronam, se probante, delegissent, auctoritate Nostra apostolica comprobaremus, ad normam «Instructionis de Calendariis Particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30. Nos, pro comperto quidem habentes omnia ad iuris praescripta esse acta, arbitrantes praeterea rem posse communitatis Malaboėnsis fidem augere atque pietatem, animo quam aequissimo expostulationibus concedimus. Itaque, iis probatis quae Congegatio pro Cultu Divino de re statuit factis a Nobis facultatibus, placet Beatam Mariam Virginem sub titulo «Virgen Bisila» archidioecesis Malaboėnsis caelestem patronam esse et haberi, cum iuribus atque privilegiis, quae hunc honorem consequi solent secundum rubricas, quibusvis contrariis non obstantibus. Denique, Mariam, Ecclesiae Matrem, pectore ab imo precamur ut populum tam carum sibique devotum Ipsa custodire velit.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Maii, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 

top