Ad perpetuam rei memoriam. – Quanto obsequio quantaque veneratione Mariam
prosequamur Christi Matrem Ecclesiaeque universae Reginam, iam ex omni Nostra
tum vita tum loquendi agendique ratione patet: nihil enim agimus ex quo non
etiam cum Dei Christique laude beatissimae Matris eius, floris camporum
stellaeque lucidae caeli, spectemus honorem, cum sit clementissima illa Mater
fons gratia profluens, atque exemplum filiis egregium virtutis. Qua re, cum
Venerabilis Prater Raphael M. Nze Abuy, Archiepiscopus Malaboensis idemque
Conferentiae Episcoporum Guineae Aequatorialis Praeses, Nobis preces admoverit,
ut electionem B. M. V. Immaculatae in Patronam Guineae Aequatorialis, quam
populus fecisset, ipse vero ceterique totius nationis Episcopi probavissent, ad
normam Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum
Propriis recognoscendis, n. 30, confirmaremus; Nos, considerato ornnia acta
fuisse ad iuris praescripta, bene fieri censuimus, si optatis tum sacrorum
Praesulum, tum fidelium concederemus. Haec cum ita sint, iis probatis, quae
Congregatio pro Cultu Divino hac de re censuerit factis olim a Nobis
facultatibus, sive electionem sive probationem confirmamus Beatae Mariae
Virginis sub titulo Immaculatae Conceptionis in Patronam totius nationis
Guineae Aequatorialis cum iuribus atque privilegiis debitis, certa spe fore ut
non solum pietas populi illius amatissimi gliscat in pectoribus erga Matrem tam
sanctam, sed etiam ut Illa e caelo filiis assit, a periculis prohibeat, iter
illorum ad inmortalem patriam benevola muniat: nullus enim umquam peribit, si
Matrem tantam dilexerit, respexerit Illa. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Maii,
anno MDCCCCLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana