Ad perpetuam rei memoriam. – Polonus populus, sicut omnes noverunt,
Beatissimam Virginem Mariam per saeculorum decursum peculiari veneratione est
prosecutus, ut significanter ostendunt sacrae eius imagines in templis et in
viis collocatae. Inter quas illa profecto annumeretur oportet gratiosa, quae in
Ecclesia-sanctuario loci v.d. « krzatusz» collocata, a Christifidelibus sub
appellatione Beatae Mariae Virginis Perdolentis veneratur religioso pientissimo
cultu, caelestium gratiarum copiam precantibus sibi suisque. Qua animarum
utilitate permotus certaque spe ductus futurum esse ut multiplicata erga
Virginem Mariam obsequies in christianorum bonum cederent, petiit Venerabilis
Frater Ignatius Jeż, Episcopus Coslinensis-Colubreganus, cum suis sane cleri
populique votes componens, ut facultas sibi daretur Nostro nomine et auctoritate
imaginem illam pretioso diademate coronandi. Nos autem, collatis cum
Congregatione pro Cultu Divino consiliis, eiusmodi precibus secundare voluimus.
Hisce itaque Litteris auctoritateque Nostra apostolica, Venerabili Fratri quem
diximus partes committimus imagini Beatae Mariae Virginis Perdolentis, in
Ecclesia-sanctuario loci supra dicti servatae, pretiosam coronam Nostro nomine
imponendi, iuxta ritus formulamque praescriptam. Confidimus sane Nos fore ut
illius sanctuarii fideles totiusque dioecesis ad Dei Genetricem colendam magis
magisque incitentur. Contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Iunii, anno
MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana