IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
INSITUM EST
TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINI SACRUM CAELO RECEPTAE,
QUOD
EST IN DIOECESI COSLINENSI-COLUBREGANA,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS
EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Insitum est profecto hominibus, ut ex iis quae
natura et ars praestiterint admiranda, ad ea gradiantur quae oculis quidem non
videntur, poscit tamen animus ad aeterna natus. Quae tandem causa est, cur
Ecclesia sancta, cuius proprium est officium homines ab occiduis ac temporalibus
rebus ad immortalia inducere, semper templa et aedificaverit, et arte ornaverit,
et imaginibus decoraverit, et signis instruxerit ad fidelium mentes
illustrandas, ad pietatem alendam, ad gloriam Dei Superumque, praesertim beatae
Mariae Virginis, quantum maxime posset, augendam. Cum ergo Venerabilis Frater
Ignatius Jeż, Episcopus Coslinensis-Colubreganus, per litteras iam ab hac
Apostolica Sede petierit ut templum B. M. V. caelo receptae, quod in sua
dioecesi surgit, concathedralis titulo insigne, ad honorem Basilicae Minoris
eveheretur: nam, ait, historia, religione, amplitudine, structura praestat,
maxime quod recens in pristinum restitutum sit; Nos, iis comprobatis, quae
Congregatio pro Cultu Divino factis olim a Nobis facultatibus, de re statuerit,
admotae exspostulationi libenti animo concedimus. Placet ergo templum cuius
mentionem fecimus, scilicet B. M. V. in caelum Assumptae, in dioecesi
Coslinensi-Colubregana exstans, Basilicis Minoribus accenseri, cum iuribus
atque privilegiis talium templorum propriis, modo servata sint quae per Decretum
«De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii factum, anno MDCCCCLXVIII,
iubentur. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum quae gessimus fausta, felicia,
fortunataque sint, Christique religionis incremento conducant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Iunii, anno
MDCCCCLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana