Ad perpetuam rei memoriam. – Semper quidem, ab usque Ecclesiae primordiis,
consuevit populus christianus, suorum ductu Pastorum, sanctos caelites honorare
et invocare, cum fuerint ac sint amici fidelissimi Dei, iidemque mortalium, per
haec deserta vitae peregrinantium, praesidium, auxilium, tutela. Semper autem
in hoc fere pietatis certamine, beata Virgo Maria principem locum habuit, utpote
Christi, adorandi Filii Dei castissima parens, et validissima apud Deum pro
Christifidelibus deprecatrix. Cum ergo Venerabilis Frater Ioannes Mojica
Oliveros, Episcopus Garagoënsis, in finibus Columbiae, de communi sententia
cleri atque fidelium, ab hac Apostolica Sede petierit ut Imago beatae Mariae
Virginis «del Amparo de Chinavita», quam in sua ipsius dioecesi grex fidelis
iamdiu summa pietate colit, totaque regio honorat, nomine et auctoritate Nostra
pretioso diademate redimiri posset, libenti Nos animo eidem Venerabili Fratri
hanc potestatem facimus, id fore confisi, ut per hoc et tantae Virginis decus
augeatur, et religio populi erga Matrem Filiumque divinum accrescat. Poterit
ergo Venerabilis Frater Ioannes Mojica Oliveros sive per se, sive per alium quem
ipse delegaverit, modo in ecclesiastica dignitate constitutum virum, stata ac
sollemni caerimonia, Imaginem beatae Mariae Virginis «del Amparo de Chinavita»
coronare, quo die velit; sicque vota sua suique gregis complere. Contrariis
nihil obstantibus. Quod sive Pastori, sive fidelium agmini bonum, felix
faustumque sit.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Iunii, anno
MDCCCCLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana