Ad perpetuam rei memoriam. – Quoniam inter hanc Apostolicam Sedem et
Rempublicam Guineanam Bissaviensem publicae amicitiae ac necessitudinis rationes
feliciter sunt initae, Nobis peropportunum est visum in eadem Natione
Apostolicam Nuntiaturam constituere. Summa igitur Nostra potestate, harum
Litterarum virtute, apud Civitatem Guineanam Bissaviensem Nuntiaturam
Apostolicam constituimus eidemque omnia et singula officia, privilegia atque
indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, deferimus certa spe freti hoc
Nostrum consilium tum Christifidelium in ea degentium bono tum utriusque
partis utilitati esse profuturum. Haec dicimus, statuimus decernentes ut
praesentes Litterae, in modum Brevis Maioris expeditae, nunc et in posterum
firmae, validae atque efficaces permaneant ac suos plenos et integros effectus
obtineant. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XII mensis Iulii, anno MCMLXXXVI,
Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana