The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EX HISTORIA

IMAGO B. M. V., QUAE IN DIOECESI PINSKENSI PIE COLITUR
NECNON IN PAROECIALI TEMPLO LOCI VULGO ŤOSTROŻANIť
ASSERVATUR, PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ex historia loci ŤOstrożanyť, qui dioecesis Pinskensis est paroecia, certo cognoscitur clarum templum illic anno MCCCCL primum effectum esse in honorem B. M. V. necnon Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli Sanctique Martini Confessoris, posthac autem bis refectum, cuius fortuna separari nequit sane ab Imagine aeque insigni ipsius B. M. V. iam inde a saeculo XVII ibidem asservata. Certa quaedam praeter hominum famam documenta exstant, quae testantur et invicte confirmant quam studioso et assiduo in diesque crescenti venerationis cultu id simulacrum, quod diximus, prosequi non soli Ostrozanenses incolae soliti sint, sed complures etiam fideles ex omni provincia olim Podlachiensi aliisque ex longinquis olim Regni Poloniae regionibus eousque ad tantam Matrem veluti ad Salutem infirmorum et Consolatricem afflictorum pio gratoque animo peregrinantes. Neque desiderantur illis in locis signa favorum, qui tot per annos ac praesertim belli tempore B. M. V. Ostrozanensis opportune invocatae munificam benevolentiam testari censentur. Quibus omnibus consideratis, venerabilis Frater Ladislaus Jedruszuk, Episcopus titulo Clysmatenus necnon Pinskensis Ecclesiae Administrator Apostolicus, Plenaria etiam Episcoporum Poloniae Conferentia idem in votis habente, cleri et Christifidelium vota expromens, haud ita pridem petiit ut Nostro nomine et auctoritate memoratam liceat Imaginem B. M. V. diademate coronari. Quare Ipsi, qui vehementer cupimus ut cultus B. M. V. ubique magis excitetur inter fideles magisque alatur, harum Litterarum virtute facultatem facimus ut vi et potestate Nostra Nostroque nomine eadem quam diximus Ostrozanensis Imago B. M. V. pretioso diademate coronetur, servatis de ritu ac formula praescriptis. Has denique Apostolicas Litteras Nostras nunc et in perpetuum suos effectus habere volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Iulii, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

Š Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 

top