Ad perpetuam rei memoriam. – Veri catholici non sunt in Ecclesia sancta Dei,
quin cum Christo peculiari cultu prosequantur eius Virginem Matrem, scientes
hanc et sibi esse Matrem datam a Redemptore in cruce moriente: Matrem quam
iuvat variis sub titulis colere et invocare, e locis ortis vel ex insignibus
propriis, quae ei translaticia pietas christiana per saecula tribuit, vel e
miris interventibus, quibus Ea tam multas gratias Christifidelibus impetravit.
Quantum autem haec religio proficiat ad animorum salutem, qui dulci tutela et
misericordia Sanctissimae Virginis fruuntur, multaque aluntur fiducia posse se,
ea deprecante, caelestia beneficia omne genus accipere, cotidiana consuetudo
significat. Perutile igitur est hanc venerationem vehementer fovere, etiam
singularibus honoribus et loca decorando, ubi Beatissima Virgo frequenti
fidelium concursu celebratur. Eam ob rem Venerabilis Frater Edgardus Gabriel
Storni, archiepiscopus Sanctae Fidei in Argentina, suum communeque cleri et
populi christiani votum proferens, Nos postulavit ut ecclesiam Beatae Mariae
Virgini in urbe Sancta Fide dicatam sub titulo a Monte Carmelo, titulo et
dignitate Basilicae Minoris exornare dignaremur. Nos autem, considerato eius
ecclesiae momento et bono spiritali ex concessione manaturo, consulta probantes
Congregationis pro Cultu Divino, expostulationem aeque animo admisimus. Placet
ergo ecclesiae Beatae Mariae Virginis a Monte Carmelo in urbe Sancta Fide in
Argentina titulum et dignitatem tribuere Basilicae Minoris, cum iuribus et
privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis tamen iis, quae decretum «de
titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum servari
iubet. Quae vero statuimus, volumus nunc et in posterum firma esse, contrariis
quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Augusti, anno
MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana