Ad perpetuam rei memoriam. – Quanta animi inclinatione feramur in Virginem
Mariam, omnes quidem noverunt, cum per occasionem publice privatim, iterum
iterumque ostendamus: est enim eadem, Christi Mater, seu virga illa florida
Iesse, ex qua per Filium redemptio nostra primam traxit originem; at est etiam
simul Mater nostra, quae non modo filios protegit, amabilis omnium Patrona, sed
etiam per exempla egregia virtutis ad immortalia, ex his rebus caducis,
adtrahit. Qua re, cum Venerabilis Frater Petrus Rubiano Sáenz, archiepiscopus
Caliensis, in finibus Columbianae Rei publicae, suo clerique populique nomine,
iam a Nobis id petiisset, ut in proximo itinere, quod in Columbiam suscepturi
essemus, Imaginem B. M. Virginis de Mercede, seu, ut populus dicit: «Nuestra
Senora de las Mercedes», antiquam quidem et a populo illo summe veneratam,
cuius cum historia alternae gentis vices necterentur, benigne coronaremus, Nos,
rati posse hanc caeremoniam pietatem erga Deum eiusque augustissimam Matrem
augere, atque idcirco etiam pacem et felicitatem, quae ab ea ceu fonte manant,
rem die quarto mensis Iulii, hoc hanno, sollemnissime gessimus, magna scilicet
Christifidelium non solum multitudine, sed etiam gaudio. Ut autem actae rei
memoria quam diutissime per saecula maneret, has Litteras Apostolicas dari
iussimus, contrariis nihil obstantibus. Ceterum quod tanta est actum pietate,
felix, faustum fortunatumque sit, cum sacro Caliensi Praesuli, tum eius populo
Nobis carissimo.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Augusti,
anno MDCCCCLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana