IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUANTUM BEATISSIMAM
SUMMUS PONTIFEX IMAGINEM BEATAE MARIAE VIRGINIS,
SUB
TITULO «NUESTRA SEÑORA DE LA CANDELARIA»
IN SANCTUARIO «LA POPA» VENERATAM,
IPSE CORONAT
Ad perpetuam rei memoriam. – Quantum Beatissima Virgo Maria universo populo
catholico cara sit qualique ab eo pietate colatur nemini ignotum, maxime cum
Christi Mater et nostra alicuius gentis historiam suis interventibus manifesto
signat. Nihil igitur mirum si eius templa, praesertim fama illustrata, crebris
Christifidelium concursibus frequentantur, tum ad amorem filiorum
significandum, tum ad gratias in vitae necessitatibus petendas. Quod quidem et
fidei et moribus et religioso fervori non prodesse multum non potest. Huius rei
sibi conscius Venerabilis Frater Carolus Iosephus Ruiseco, archiepiscopus
Carthaginiensis in Columbia, suum atque cleri et populi proferens votum, a
Nobis efflagitavit ut in itinere, quod in Columbiam essemus facturi, imaginem
Beatae Mariae Virginis, sub nomine «Nuestra Senora de la Candelaria» in
sanctuario «La Popa» antiquitus et sine intermissione usque ad hoc tempus
veneratam, coronare dignaremur. Nos vero, persuasum habentes eiusmodi honoris
signum posse dilectionem erga Beatam Virginem Mariam augere et bona multiplicare
inde oritura sive pro singulis sive pro tota natione, imaginem illam die sexto
mensis Iulii hoc anno Nostris manibus sollemniter pretioso diademate redimiimus,
coram magna fidelium multitudine gaudium suum significante. Ut huius eventus
memoria perpetuaretur, de his Litteris Apostolicis dandis decrevimus,
contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Augusti,
anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana