Ad perpetuam rei memoriam. – Cum Nos sollicito studio Ipsi Beatissimam
Virginem Mariam prosequimur, tum etiam, quotiescumque de gloria atque eiusdem
laude agitur apud Christifideles augenda, operam esse dandam arbitramur. Satis
quidem constat quo honore Virgo Maria in Insulis Philippinis habeatur quaque
veneratione excolatur. Complura enim exstant templa eidem dicata atque imagines,
inter quas annumeretur oportet praeclare signum illud quod in aede paroeciali in
oppido Malabon asservatur, quodque fideles sub appellatione Immaculatae
Conceptionis (sed ipsi fideles plerumque vernaculo verbo «Visita» utuntur) pientissime venerantur, memoria sane tenentes eiusdem intercessione
permulta evenisse prodigia. Cum igitur Venerabilis Frater Noster Iacobus S. R.
E. Card. Sin, Archiepiscopus Manilensis, datis litteris die XXV mensis Iunii
anno MCMLXXXVI, vota quoque Venerabilis Fratris Nostri Richardi S. R. E. Card.
Vidal, Archiepiscopi Caebuani atque nonnullorum episcoporum necnon cleri
populique significans, ab Apostolica hac Sede petierit, ut veneranda imago
Beatae Mariae Virginis Immaculatae in templo paroeciali, quod supra
memoravimus, nomine et auctoritate Nostra pretioso diademate redimiri posset,
libenter quidem ei hanc potestatem facimus. De sententia igitur Congregationis
pro Cultu Divino, auctoritate Nostra Apostolica, Venerabili Fratri Nostro
Iacobo Sin, vel per se, vel per alium quem idoneum iudicaverit, quo die sane
oportebit, eas partes committimus ut imagini Immaculatae Virginis Mariae vulgo
«Visita» nuncupatae in praefata sede parociali positae, pretiosam coronam
Nostro nomine et auctoritate imponat, iuxta liturgicas normas. Ceterum Nos
confidimus sacra haec sollemnia in fidelium bonum esse cessura atque in caeli
Reginae dilectiohem. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis
Septembris, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana