The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM DE DEI GLORIA

TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS, VULGO
«MADONNA DI CAMPAGNA» NUNCUPATE, IN DIOECESI VERONENSI,
AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Cum de Dei gloria optimi maximi agitur, vel de Sanctorum eius honore (potissimum autem de beatae Mariae Virginis, Christi Matris castissimae), semper quidem petentibus Venerabilibus Fratribus Episcopis concedere consuevimus: sunt enim sive Deus, rerum creator et rector, sive caelicolae illi non modo exemplaria virtutum, in quae respiciamus, sed etiam praesidia, quibus confidamus in hoc terrestri itinere ad patriam beatam et immortalem; ubi enim discrimina mille instant, ibi magna etiam auxilia prostent oportet. Qua re, cum Venerabilis Frater Iosephus Amari, Episcopus Veronensis, suo suorumque tum cleri tum fidelium nomine, iam a Nobis id petierit ut templum beatae Mariae Virginis quam populus «Madonna di Campagna» cognominat, in sua dioecesi, Basilicis Minoribus annumeraretur, Nos eius aedis tum antiquitate considerata, tum forma elegantissima, tum sacra supellectili, quam custodit, tum maxime fidelium pietate sacerdotumque cura animorum, aeque admotis precibus concedimus, certa spe fore ut cum templi dignitate etiam Christi fidelium amor erga Deum et Virginem in pectoribus crescat: non tam enim templum ipsum, quantumvis venerabile, Dei gloriam canit nomenque celebrat, sed conscii fidelium animi imbuti pietate. Quae cum ita sint, id probantes quod Congregatio pro Cultu Divino de re censuerit factis olim a Nobis potestatibus, facultate Nostra apostolica Venerabilis Fratris Episcopi Veronensis libenter postulata facientes, templum de quo sermo factus est, Dei Matri dicatum sub titulo «Madonna di Campagna» Basilicis Minoribus accensemus, cum iuribus talium templorum propriis et liturgicis concessionibus, modo ea servata sint, quae iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI Iunii, anno MDCCCCLXVIII factum, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Septembris, anno MDCCCCLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 

top