The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

REFERAMUS TAMQUAM*

VENERABILI SERVO DEI ANTONIO CHEVRIER
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Referamus tamquam imaginem oportet Iesum Christum in praesepi egentem, in passione dolentem, Christum Iesum comedi se in Eucharistia Sacra sinentem ».

Venerabilis Dei Servi Antonii Chevrier hae voces bene aperiunt vitae ipsius sacerdotalis summam, quae cognitioni amori imitationi Iesu est tota dicata necnon pastorali curationi simul impensa pauperum qui multipliciter inde Divini Magistri sollicitudinem experti sunt ac teneritatem, qui dixit:    « Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos » (Mt 11,28).

Apostolus hic, cuius proprium fuit egenis Evangelium nuntiare, die XVI mensis Aprilis anno MDCCCXXVI Lugduni ortus est parentibus Claudio Chevrier et Margarita Fréchet, a quibus ratione severa omninoque christiana est educatus. Ad sacerdotium autem percepta vocatione, studiose suam et fructuose spiritalem ac theologicam procuravit institutionem donec die XXV mensis Maii anno MDCCCL initiatus est sacro presbyteratus ordine. Vicarius novae paroeciae constitutus Sancti Andreae in suburbano Lugduni loco, catechesi sese dedidit tradendae tum confessionibus excipiendis magna cum animi alacritate ac offerendi se voluntate, simulque adulescentibus formandis pauperibusque et opificibus adiuvandis. Christi die Natali anno MDCCCLVI, ante sacrum praesepe, ingens exarsit illius in animo cupiditas Domini sectandae propius paupertatis ideoque deinceps magis enisus est magis ad eius se mores accommodare, quo pauperibus efficacius Christum testificari posset.

Denique Operis curio fuit « Civitatis Iesu Infantis » appellati. Necessitates permagnae spiritales miserioribus in suburbii regionibus et multorum adulescentium, qui idonea carebant institutione doctrinisque fidei, eum impulerunt ad novum omnino suscipiendum opus, quod eorum catecheticae praesertim prospiceret educationi necnon ad primam communionem praeparationi. Divinis itaque confisus adiumentis anno MDCCCLX Pratum, vetustam videlicet saltationibus agendis aulam coemit, unde « Prati Providentia » facta est, sedes scilicet evangelizationis humanaeque progressionis puerorum ac puellarum maiore dignitate sua et Deo ipso indigentium. Inter pauperes pauper ille degebat veluti famulus ad serviendum promptus (cfr Lc 22,27) quos forti at tenero simul pertrahebat amore ad Christi cognitionem, ad Eucharistiae convivium, ad divinae legis observantiam. Ibi ex apostolico pariter ipsius affectu Consociatio Presbyterorum Prati et Societas Prati Sororum ortae sunt. Sermonibus ac scriptis, sed suae vitae maxime exemplis eosdem assectatores suos magno animo persequi docebat propriam vocationem paupertatemque et mentis demissionem colere nec umquam fatigatione ulla a Dei famulatu desistere egenorumque et opificum evangelizatione. Est ei dein anno MDCCCLXVI concredita paroecia quae illo tempore excitabatur in oppido Moulin-à-Vent, ubi ob caritatem et pastoralem ardorem, morum simplicitatem et studium pauperum potissimum et aegrorum atque exclusorum hominum permagni est habitus. Paucis tamen post annis eam apostolatus deseruit provinciam ut totum sese Institutioni suae traderet, quae continenter ac mirabiliter efflorescebat, comitante etiam amplissimo populi ipsius favore. Flagrans seseque communicans Iesu Christi amor, Dei procuranda gloria, hominum spiritale bonum semper fuerunt interioris eius aedificii velut totidem columnae necnon exterioris navitatis pastoralis. Sui immemor, fortiter et patienter tum obiit iacturas complures et improbationes, tum sapientia et alacritate dies noctes Dei instituendo Regno operam tribuit. Ubique fidei lumen, semper diffudit caritatis ignem, christianae spei laetitiam. Intimam suam vitam multiplicemque apostolicam industriam per artissimam cum Divino Redemptore coniunctionem nutrivit atque per Eucharistiae cultum et Dei Matris, per alacrem Dei voluntati necnon praepositorum ecclesialium mandatis oboeditionem, continuam per precationem veritatumque aeternarum contemplationem. Meritis ornatus et sanctitatis fama clarus, aevum introivit sempiternum die altero mensis Octobris anno MDCCCLXXIX, cum aegrotationem aequo animo plures pertulisset menses.

Ab archiepiscopo Lugdunensi canonizationis causa est instituta anno MDCCCXCVIl, rite scilicet ordinario peracto informativo processu. Singulis exinde iuridicialibus illius temporis normis completis, Decessor Noster Pius XII die XVI mensis Ianuarii anno MCMLIII edixit sacerdotem Antonium Chevrier heroum in modum virtutes exercitavisse theologales cardinales iisque adnexas. Nostro tandem in conspectu dieV mensis Iunii anno MCMLXXXVI prodiit decretum super miro, quod anno MDCCCXCVIII in Lugdunensi archidioecesi evenerat, atque huius Venerabilis Servi Dei adscriptum est precibus. Quo congruenter comprobato libentes sane constituimus ut, cum eandem venerabilem adiissemus communitatem pastoralis salutationibus tempore, ritum ipsius beatificationis Lugduni praesentes absolveremus die IV mensis Octobris anno MCMLXXXVI.

Hodie igitur inter Missarum sollemnia formulam hanc pronuntiavimus:

Par notre autorité apostolique, accueillant les voeux de notre frère Albert Decourtray, Cardinal archevêque de Lyon, de beaucoup d'autres frères dans l'épiscopat, de nombreux fidèles, et des membres de la famille du Prado; après avoir entendu l'avis de la Sacrée Congrégation pour les causes des saints, nous concédons que désormais le Vénérable serviteur de Dieu Antoine Chevrier, prêtre du diocèse de Lyon et fondateur du Prado, peut être appelé Bienheureux et que l'on pourra célébrer sa fête, dans les lieux fixés et selon les règles établies par le droit, le 2 octobre, jour de sa mort.

Au nom du Père, et du Fils, et du Saint-Esprit.

Qua re feliciter Deoque quidem manifesto volente peracta, continuo adgressi extollere et illustrare sumus novensilis huius Beati caelitis morum virtutes necnon imitabilem his praesertim temporibus bonitatem, qua sperare ediximus universam Ecclesiam fore ut plurimi ipsius deinceps ingrederentur vestigiis. Neque ex in commiscere preces Nostras omisimus universalibus Ecclesiae implorationibus, quo nempe longius latiusque per terras evangelicae perfectionis ex empla talia cognoscerentur ac studiosius in dies ad vitae cotidianae effectum deducerentur.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque deinceps esse volumus ac valida fore iubemus contrariis quibuslibet rebus minime obsistentibus.

Datum Lugduni, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Octobris, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 5, pp. 382-384

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 

top