The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

LABIA SACERDOTIS CUSTODIUNT

IOSEPHO MARIAE TOMASI SACTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

«Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia Angelus Domini exercituum est» (Mal 2, 7).

Scientia, quae ex humili oritur verbi Dei auscultatione, e divinarum rerum experientia et ex assiduo disciplinarum theologicarum studio, eminenter praeditus fuit Beatus Iosephus Maria Tomasi, qui tum Bibliorum, Patrum et liturgiae eminuit eruditione, tum vitae sanctitate, omnino Christi servitio deditae et Ecclesiae.

Dignissimus hic sacerdos ortus est die XII mensis Septembris anno MDCIL Phintiae, in Agrigentina dioecesi, a Iulio Tomasi et Rosalia Traina, Lopadusae principibus atque Palmae Montis Clari ducibus, qui optime curaverunt eum Christiana formatione imbuendum et diligenter instituendum Graeca et Latina necnon nostrorum temporum linguis. Quindecim annos natus, sicut Dominus Iesus, qui ex divite egenus est factus (cf. 2 Cor 8, 9), statuit familiam relinquere et mundi vanitates ut se Deo consecraret in Ordine Clericorum Regularium vulgo Theatinorum. Postquam cum sedulitate et fervore Panormi peregit novitiatum et fratri minori natu iuribus cessit ad primogenita pertinentibus, die XXV mensis Martii anno MDCLXVI professionem religiosam fecit. Deinceps splendido cum exitu, quamvis incommoda uteretur valetudine, studia continuavit in diversis Italicis urbibus, donec Romae in omne tempus constitit, ubi est sacerdos ordinatus die XXIII mensis Decembris anno MDCLXXIII. Uti servus bonus et fidelis, de quo loquitur Evangelium (cf. Mt 25, 14 ss.), talenta multiplicavit, quae caelitus acceperat, nempe singulari cum ardore munibus sacerdotalibus est functus et egregia cum accuratione evangelica coluit consilia; eodem autem tempore populo Dei utilis esse voluit etiam operibus et scriptis scientiam biblicam contingentibus, Patres et liturgiam, quae multa sunt admiratione affecta. Praesertim de cultu divino est bene meritus, quem ample provexit vita et libris; quam ob rem «princeps liturgiae studiosorum Romanorum» est appellatus.

Cum propter suas virtutes et eruditionem magni haberetur, multa in Curia Romana sunt ei munera concredita, quae mirabili cum prudentia, sedulitate et servitii spiritu est exsecutus. Dum suum explebat officium studiosi rerum sacrarum et Dicasteriorum Sedis Apostolicae adiutoris, alacriter viam emetiebatur perfectionis christianae, sedulo et spiritali cum gaudio Christi praecepta sequens et exempla et Regulae, cui se dederat, vel minima observans. Fide illustratus, spe fultus et caritate incensus, semper mentem et cor in Deum defixit, sine ullo studio sui et terrestrium bonorum laudum, et peccati. Plurimi duxit divinorum mysteriorum fervidam celebrationem, aeternarum veritatum meditationem, pietatem eucharisticam et Marialem deprecationem, regni Dei ardorem, pauperum et aegrorum curam, vitae austeritatem, humilitatem, occultationem, silentium. Haec omnia ei aestimationem et venerationem pepererunt maximarum Ecclesiae auctoritatum, superiorum, fratrum sodalium et eorum, qui, opportunitate data, eum adibant. In Consistorio diei XVIII mensis Maii anni MDCCXII Summus Pontifex Clemens IX, qui illum ipsum cognoscebat, eum Cardinalem nominavit, etsi invitum, titulum eidem conferens Sanctorum Silvestri et Martini in Montibus. Hic collatus honor non eius mutavit vitae genus, quae simplex mansit et pauper, a mundo aliena et in Deum intenta. Usque ad dierum suorum extremum, suis muneribus sustinendis se tradidit accurate, pueris aliisque fidelibus doctrina Christiana erudiendis, caritati erga indigentes. Brevem post morbum pie exstinctus est Calendis Ianuariis anno MDCCXIII, magna insignis sanctitatis fama. Canonizationis Causa paucis annis post mortem inita et rebus peractis iure eius temporis praescriptis, Summus Pontifex Pius VII Beatum eum declaravit die mensis Septembris anno MDCCCIII. Postea apud Curiam archiepiscopalem Montis Regalis duo acti sunt Processus Apostolici de duabus coniectis sanationibus, precibus Beati tributis. Exitu cum secundo horum casuum alterutro a medicis et postea a theologis inspecto apud Congregationem pro Causis Sanctorum, coram Nobis promulgatum est, die VI mensis Iulii anno MCMLXXXV, decretum miro. Dein sententiis confirmati Cardinalium, Archiepiscoporum et Episcoporum, in Consistorio congregatorum die XXIV mensis Februarii anno MCMLXXXVI, decrevimus ut Canonizationis ritus die XII subsequentis mensi Octobris celebraretur.

Hodie igitur, in Basilica Vaticana Sancti Petri inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, beatum Iosephum Mariam Tomasi Sanctum esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eum in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri octavo.

EGO IOANNES PAULUS
CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPUS

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 

top