Ad perpetuam rei memoriam. – «Si fuerit ibi dilectio mundi, non ibi erit
dilectio Dei. Tenete potius dilectionem Dei, ut quomodo Deus est aeternus, sic
et vos maneatis in aeternum: quia talis est quisque qualis dilectio est» (S.
AUGUSTINUS, In Epistula Ioannis ad Parthos 2, 14).
Caritas, virtutum regina, illuminavit et egit etiam Venerabilem Servam Dei
Teresiam Mariam a Cruce (in saeculo Teresiam Manetti) quae, spiritus bonis
illecta supremis, omnia reliquit ut Christum sequeretur pauperem et humilem, et
omnibus viribus pro Dei gloria laboravit proque eius regni dilatatione,
praesertim apud iuventutem femininam.
Orta est in pago lingua vernacula appellato San Martino a Campi Bisenzio,
postridie Calendas Martias anno MDCCCXLVI, a Caietano Manetti et Rosa Bigagli.
Insequenti die baptismi sacramentum accepit et anno MDCCCLVII Confirmationis
sacramentum. Undeviginti annos nata peculiariter est gratis divina capta, quae
ardentiorem accendit in ea perfectionis christianae et apostolatus appetitum.
Ita amor sui est amore Dei victus et mundi nugarum illecebrae humilitati
cesserunt atque fluxarum rerum neglectioni. Deprecationem auxit, pietatem erga
Eucharistiam et sui castigationem et, quoniam qui Deum diligit et fratrem suum
diligere debet (cf. 1 Io 4, 21), serviendo pauperibus se dedidit, libenter
incommoda oppetens et contumelias. Eius exemplum nonnullae sunt amicae secutae,
quae anno MDCCCLXXIV cum ea se congregaverunt primumque constituerunt globum
Congregationis Sororum Tertii Ordinis Sanctae Teresiae a Iesu. Iuvenes illae,
prudenter Venerabili Serva Dei moderante, paucis cum facultatibus sed cum
spiritus fervore et operum, precationi se tradiderunt, labori, aegrotorum et
egenorum curae, catecheticae institutioni puellarum illius loci. Anno
MDCCCLXXVII primas duas puellas parentibus orbatas, quae in mundi periculo
versabantur, hospitio receperunt. Firmiter auxiliante Sacerdote Ernesto
Jacopozzi parva communitas iter ingressa est plenae Domino consecrationis et in
Tertium Ordinem Sanctae Teresiae intravit; postea vero aggregate est Ordini
Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo et a Sancta Sede Decretum Laudis
obtinuit (anno MCM).
Mater Teresia Maria a Cruce, quae anno MDCCCLXXXVIII professionem fecerat
religiosam, tamquam Conditrix et Antistita Generalis fortiter et materno animo
Institutum suum usque ad mortem gubernavit. Alacriter laboravit, etiam in
incommodis et in casibus adversis, pro Sororum suarum formatione, pro Instituti
sui propagatione in Italia et in exteris nationibus et gentibus, pro Ecclesiae
servitio, cuius filia fuit humilis et oboediens.
Dum indomita et actuosa caritate bono proximi spirituali et corporeo
consulebat, cum constantia et studio suam coluit sanctificationem, nitens
lineamenta exprimere in se Christi, omnis perfectionis magistri exemplarisque
divini. Hac in re tam multos progressus fecit ut, quicumque eam conveniebat,
praesentiae Dei blanditiam sentiret et vehementer virtutes eius optaret
imitari. Sciebat enim in alios transfundere solidam suam et simplicem fidem,
ardentem suam caritatem, caelestium bonorum spem, tranquillitatem et
fortitudinem in rebus adversis et acerbis, gaudium explicandi Evangelium. Crucem
Domini dilexit effecitque ut diligeretur; aluit et multimodis diffudit amorem
deprecationis et meditationis atque erga Eucharistiam Virginemque Mariam
religionem. Praecepta Sanctae Teresiae a Iesu et Sancti Ioannis a Cruce meditata
est et mira cum fidelitate observavit, apostolicam industriam cum silentio et
contemplatione temperavit. Gratiae et vocationi obsequens, se patientia et
castigatione abnegabat, quo paratior fieret ad Dei voluntatem exsequendam et ad
diligenter oboediendum Regulis Instituti sui votisque quae nuncupaverat. Honorum
et divitiarum neglegens, magni fecit humilitatem et paupertatem, patientem se
ostendens in iniuriis et iis contentam, quae ei Providentia concedebat.
Extremis vitae annis in carne sua inque suo spiritu Christi passionem
communicavit; acerbissimis enim corporis et animi doloribus est affecta, quos,
assuefacta ad se igni divini amoris devovendam, in gloriam Dei accepit et in
animarum salutem. Pie exstincta est die XXIII mensis Aprilis anno MCMX.
Fama sanctitatis qua viva floruit etiam post eius mortem non intermisit;
qua re Archiepiscopus Florentinus, anno MCMXXX Causam iniit Canonizationis.
Actis Processu Ordinario et Apostolico consuetisque factis recognitionibus apud
Congregationem pro Causis Sanctorum, die XXIII mensis Maii anno MCMLXXV coram
Summo Pontifice Paulo VI editum est Decretum de virtutibus theologalibus,
cardinalibus et adnexis a Venerabili Serva Dei heroum in modum exercitis.
Interim ad beatificationem obtinendam celebratus est Processus Apostolicus de
sanatione, mira asserta et Matri Teresiae Mariae a Cruce tributa, Sororis
Emmanuelae Boggiani, «phlogosi peritonaei acuta ex probabili intestinorum
appendicis inflammatione in persona gastroenteroptosica cum praegressis
intentionibus morbi chronici coli» correptae. Cum medicorum et theologorum
inspectiones, apud Dicasterium eiusmodi in rebus competens, editum felicem
habuissent, coram Nobis die XVI mensis Novembris anno MCMLXXXV, proditum est
Decretum «super miro». Deinde statuimus ut beatificationis ritus Florentiae
ageretur per Nostram illius urbis pastoralem visitationem.
Hodie igitur in stadio municipali inter Sacrificii Missae celebrationem hanc
sumus formulam elocuti: « Noi, accogliendo il desiderio del nostro fratello Silvano
Piovanelli, Arcivescovo di Firenze, e di altri fratelli nell'episcopato, dopo
aver avuto il parere della Congregazione per le Cause dei Santi, dichiariamo
con la Nostra Autorità Apostolica che la Venerabile Serva di Dio Teresa Maria
Manetti può essere d'ora in poi chiamata Beata, e che si potrà celebrare la sua
festa, nei luoghi e secondo le regole stabilite dal diritto, ogni anno, il XXIII
aprile, giorno della sua nascita al cielo. Nel nome del Padre e del Figlio e
dello Spirito Santo». Quae vero per has Litteras decrevimus et nunc et in
posterum firma esse volumus, rebus quibuslibet contrariis non obstantibus.
Datum Florentiae, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Octobris, anno
MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana