IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CUM FIDELES
BEATA MARIA VIRGO «AUXILIADORA DE LOS CRISTIANOS» NUNCUPATA,
PATRONA
APUD DEUM DIOECESIS DE PUNTA ARENAS IN CHILIA CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Cum fideles Ecclesiae de Punta Arenas in Chilia
Beatam Mariam Virginem titulo «Auxiliadora de los Cristianos» invocatam
peculiari quidem cultu prosequerentur tamquam suam Matrem, Magistram et
Reginam, Venerabilis Frater Thomas González Morales, Episcopus eiusdem
dioecesis, communia cleri populique vota excipiens, electionem Beatae Mariae
Virginis sub memorato titulo in Patronam apud Deum Ecclesiae suae rite probavit
atque, datis litteris die V mensis Augusti hoc anno, petivit ut electio et
approbatio huiusmodi ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus
atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica
Sede confirmarentur. Nos igitur, istius cupientes preces audire Pastoris,
comprobatis iis, quae Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus,
hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute
perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem titulo «Auxiliadora de los
Cristianos» invocatam Patronam apud Deum dioecesis de Punta Arenas confirmamus,
cum omnibus iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus.
Contrariis nihil obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose
serventur suosque effectus sive nunc sive in posterum habeant.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis
Novembris, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI,
a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana