Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctos caelites a christifidelibus honorari,
atque sincera pietate invocari, non modo aequum, sed etiam utile esse, omnibus
in Christum credentibus persuasum est: namque illi ob singularem virtutem, qua
praestiterint, iam non solum amicissimi Dei facti sunt, cuius laudes perpetuo
canunt, sed etiam potentes ipsius misericordiae intercessores, cum nihil
caelestis Pater abneget iis, qui Eum tota vita dilexerint. Ceterum, id semper
Ecclesia et credidit et docuit, suoque exemplo firmavit. Qua re, cum clerus
populusque dioecesis S. Iosephi in California singulari pietate erga S.
Iosephum, beatae Mariae Virginis Sponsum, Sanctamque Claram Assisiensem niteant,
atque idcirco eos tamquarn Patronos propriae dioecesis delegerint, alterum
nempe principalem, secundariam alteram, ut dici consuevit, atque Episcopus id
rite probaverit; cumque a Nobis sacer idem Antistes haec omnia confirmari
poposcerit, ad normam Instructionis «De Calendariis particularibus atque
Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30; Nos, rati quidem e
Nostra confirmatione nonnisi bona manare posse (honor enim Sanctorum in Deum
tandem refundi ac recidere), libenti animo admotis precibus concedimus. Iis ergo
probatis, quae Congregatio pro Cultu Divino de re statuerit, factis olim a
Nobis facultatibus, placet sive S. Iosephum Sponsum B. M. V. Patronum principem
apud Deum confirmari dioecesis S. Iosephi in California, sive S. Claram
Assisiensem Patronam secundariam eiusdem Sedis haberi, cum iuribus et liturgicis
privilegiis iuxta rubricas consequentibus, contrariis nimirum non obstantibus.
Ceterum quae gessimus ut Deo Sanctisque eius laudi, dioecesi vero beneficio
cedant, beata Maria Virgo a Filio postulet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis
Novembris, anno MDCCCCLXXXVI, Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana