IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
BEATORUM CAELITUM
BEATUS IOANNES GRANDE, DIOECESIS ASSIDONENSIS-IEREZENSIS
APUD DEUM CAELESTIS CONFIRMATUR PATRONUS
Ad perpetuam rei memoriam. – Beatorum caelitum cultus ad id videlicet tendit,
ut non modo Dei viri ab hominibus congruenter honorentur, cum tot tantisque
ingruentibus periculis atque discriminibus sint iidem apud Deum patroni, sed
etiam ut homines ipsi qui vitae in angustiis versantur, eorum virtutis exempla
propius persequantur. His perspectis rationibus, Venerabilis Frater Raphael
Bellido Caro, Episcopus Assidonensis-Ierezensis, communia suscipiens vota, cum
petiverit ut Nos beatum hunc caelitem, qui eorum regionum in sublevandis
aegrotis vitam olim consupsit suam quemque clerus atque Christifideles iam ad
antiquo peculiari prosequuntur veneratione, auctoritate Nostra ipsius dioecesis
caelestem Patronum confirmaremus, ad normam «Instructionis de Calendariis
particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30,
Nos Ipsi, omnia acta esse ad iuris normal pro comperto habentes scientesque rem
christianorum fidei incrementum afferre posse atque pietatem augere, admotis
precibus libenti concedimus animo. Itaque iis probatis quae Congregatio pro
Cultu Divino de re statuit factis olim a Nobis facultatibus, placet Beatum
Ioannem Grande Patronum dioecesis Assidonensis-Ierezensis esse et haberi, cum
iuribus atque privilegiis quae hunc honorem consequi solent iuxta rubricas,
contrariis nihil obstantibus. Ceterum id re vera agentes, indubia spe ducimur
fore ut aucta pietas erga hunc Patronum tum in Dei gloriam, tum etiam in
fidelium bonum recidat, qui ipsius exemplis permoti, perfectiora usque
exsequentes ad gloriae fastigium feliciter perducantur.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Decembris,
anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana