Ad perpetuam rei memoriam. – Intra fines Nolanae dioecesis
in oppido «Visciano» Sanctuarium clarum exstat vulgo nuncupatum «Madonna Consolatrice del Carpinello», ubi Christifideles
impensa colunt pietate byzantinam imaginem Beatae Mariae Virginis cum Iesu
Infante, quam Vaticanum Capitulum die XX mensis Aprilis anno MDCCCLXXXVI
sollemni ritu coronavit atque Romani Pontifices Pius IX, Leo XIII et Pius X,
Nostri Decessores, propensa voluntate sunt prosecuti. Qua re, cum Venerabilis
Frater Iosephus Costanzo, Episcopus Nolanus, litteris die I mensis Martii hoc
anno datis, etiam rectoris templi, cleri populique sui nomine petiverit ut idem
templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae
dilectionis Nostrum quoque signum cupientes praebere et pariter memoriam
Marialis Iubilaei ibidem modo peracti posteris insigni documento commendare,
istius Pastoris precibus libentes obsecundandum esse putamus. De sententia
igitur Congregationis pro Cultu Divino Nobis proposita, quam ratam habemus,
Apostolica Nostra usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modem
Sanctuarium, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicas Minoris
decoramus, cum omnibus iuribus et liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus
hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum,
servanda sunt. Has denique Litteras Nostras sive nunc sive in subsequens tempus
ratas esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XI mensis Decembris, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana