Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

UT ET PUBLICA

NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR
IN CIVITATE ANTIQUENSI ET BARBUTENSI

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ut et publica Ecclesiae negotia recte apteque expediantur, Nos, qui probatum Sanctae Sedis morem sequimur, Apostolicis quoque Nuntiaturis in orbe terrarum hic illic condendis operam damus, quae religioni et Civitati haud parvae utilitati esse videntur. Cumque re iam nunc publicae initae sint necessitudinis rationes Antiquam et Barbutam cum Apostolica Sede coniungentes, quas ipsa Legatus Noster dehinc tuendas studiose quidem curabit, quocirca, audita Congregatione pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, ex plenitudine potestatis Nostrae harumque Litterarum virtute hodie in Civitate Antiquae et Barbutae Ipsi Nuntiaturam Apostolicam instituimus, quae a pro nunc sedem in Portu Hispaniae habebit, eique iura privilegia indulta tribuimus huiusmodi ordinis Legationum propria. Quae denique hisce Litteris sueto more ediximus, statuimus, ea volumus suos nunc et in posterum effectus habere, contrariis rebus quibuslibet nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Decembris, anno Domini MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana