Ad perpetuam rei memoriam. – Frequentissimae dioeceses, urbes, tempa,
Brasiliam quasi stellantia, quae e Dei Matris Superumque nominibus nomina
sumunt, indicio sunt et argumento eius nationis populum tantopere sanctos
Caelites honorare, venerari, diligere, ut historiae cultusque sui iam ab origine
participes quodammodo atque custodes fecerit. In his autem sunt certe fideles
dioecesis S. Mariae annumerandi, qui castissimam Dei Matrem Mediatricis omnium
gratiarum titulo et prosecuti sint usquequaque singularissimo amore, et
prosequantur. Non ergo mirum, si Venerabilis Frater Ivo Lorscheiter, Episcopus
ipsius S. Mariae Sedis, suo suorumque cleri atque populi nomine ab hac
apostolica Sede petierit ut Sanctuarium Dominae Nostrae omnium gratiarum
Mediatricis, quod est in sua dioecesi et urbe, in quoque fidelium pietas erga
Deum eiusque Matrem ceu tepentissima flamma alitur, ad Basilicae Minoris honorem
eveheretur. Cuius sane Nos templi dignitatem considerantes; item momentum ad
sanctissimam Christi religionem propagandam atque augendam, precibus admotis
aequo animo concedimus. Iis ergo probatis, quae Congregatio pro Cultu Divino de
re egerit, factis olim a Nobis facultatibus, templum S. Mariae, cuius mentionem
fecimus, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus cum iuribus atque
liturgicis privilegiis, ad tales Basilicas respicientes, modo ea servata sint
quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mesis Iunii anno
MDCCCCLXVIII factum, servanda sunt. Quod faustum, felix, fortunatumque sit,
sive dioecesis S. Mariae Praesuli, sive eius gregi filiorum, quos benevolentiae
B. M. V. committimus, nitentis itineris nostri sideris.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Ianuarii,
anno MDCCCCLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana