Ad perpetuam rei memoriam. – Constat Beatam Virginem Mariam titulo «Nossa
Senhora das Dores» invocatam a Christifidelibus Ecclesiae Limeirensis in
Brasilia impensa pietate coli tamquam amantissimam matrem de filiorum suorum
bono sollicitam. Qua re ductus, Venerabilis Frater Ferdinandus Legal eiusdem
dioecesis Episcopus, communia cleri populique excipiens vota, electionem
Beatae Mariae Virginis sub memorato titulo in Patronam apud Deum Ecclesiae suae
rite probavit atque, datis litteris die XV mensis Novembris superiore anno,
petivit ut electio et approbatio huiusmodi iuxta «Normas de Patronis
constituendis» et ad normam «Instructionis de Calendariis particular ribus
atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica
Sede confirmarentur. Nos igitur, istius Pastoris cupientes preces audire, iis
comprobatis, quae Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, hac
in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in
modum Beatam Mariam Virginem titulo «Nossa Senhora das Dores» invocatam Patronam apud
Deum dioecesis Limeirensis confirmamus, cum omnibus iuribus et liturgicis
privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Denique volumus ut hae Litterae Nostrae
religiose serventur suosque sive nunc sive in posterum habeant effectus,
contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis
Ianuarii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana