Ad perpetuam rei memoriam. – Nostri Pontificatus ab initio Virginis Mariae
cultum atque amorem continenter in universo christiano populo excitare et augere
satagimus. Hoc enim non modo per se ipsum praestantissimum est multisque modis
frugiferum, sed etiam cum intimo animi Nostri sensu suavissime concinit. Cum
igitur Venerabilis Frater Noster Iosephus S. R. E. Cardinalis Glemp.
Archiepiscopus Gnesnensis-Varsaviensis, Coetus Episcoporum Poloniae Praeses,
datis litteris die XVI mensis superioris Februarii, a Nobis instanter
postulaverit ut illa perantiqua et clarissima imago de «Łysiec» sineretur nomine
Nostro atque auctoritate diademate pretioso coronari, Nos re qua oportebat
consideratione reputata, benevolentiae Nostrae isti carissimae communitati
documentum largiri cupientes, libentissimo quidem animo his expostulationibus
concedimus. Cum autem res ita se habeat, iis probatis quae Congregatio pro
Cultu Divino de hoc negotio statuit, committimus Venerabili Fratri Nostri quem
diximus, vel ei quem ipse legaverit, munus corona redimiendae ipsius imaginis
Beatae Mariae Virginis de «Łysiec» quae in ecclesia Sanctissimae Trinitatis in
oppido «Gliwice», Opoliensis dioecesis, asservatur, iuxta probatum liturgicum ritum,
nomine et auctoritate Nostra. Contrariis quibuslibet rebus neutiquam
obstantibus. Ceterum nihil dubitamus quin honos creditus in religionis bonum
inque fidelium spiritale emolumentum cedat atque erga Virginem Mariam floreat
pietas.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Martii,
anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Eeclesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana