B. M. V. DE CONSOLATIONE IMAGO QUAE IN ECCLESIA PAROECIALI
VULGO «WŁODAWA-ORCHÓWEK»,
IN POLONIAE FINIBUS, COLITUR,
DIADEMATE «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»
REDIMITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Saepe Nos memoria repetentes innumera beneficia
in catholicam Ecclesiam indesinenter a B. V. Maria collata, pietatem nimirum
erga tantam tamque munificam fidelium omnium matrem patronamque confirmari
atque in dies augeri vehementer optamus et studemus. Nos quidem Ipsi probe
scimus magno honore Virginem Mariam in Polonorum finibus haberi et veneratione
excoli. Praeclaras inter imagines eidem dicatas, merito quidem annumeratur illa
quae in ecclesia paroeciali vulgo «Włodawa-Orchówek», quamque fideles
pientissime, haud obliviscentes eiusdem intercessione permulta evenisse
prodigia, venerantur. Itaque cum Venerabilis Frater Ioannes Mazur, Episcopus
Siedlcensis, clero quoque ac populo instante, ab hac Apostolica Sede petierit ut
sibi liceret Nostro nomine et auctoritate sacrum diadema ipsi imagini, in templo
paroeciali «Włodawa-Orchówek», in suae dioeceseos finibus, asservatae,
imponere, Nos saluberrimum praevidentes huius honoris effectum in pietatem
illius populi, necnon comprobantes omnia quae de hac re statuit Congregatio pro
Cultu Divino, iuxta a Nobis concessas facultates, prorsus sic precibus enixe
motis concedimus. Quae cum ita sint, libenti quidem animo sinimus ut
Venerabilis Frater, per se vel per alium quem idoneum iudicaverit, imaginem
quam commemoravimus festo die coronet nomine et auctoritate Nostra iuxta
liturgicas normas, contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus. Ceterum haud
ambigimus hanc rem in posteros annos magnopere aucturam marialem pietatem
eiusdem populi Nobis dilectissimi.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis
Martii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana