Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ABSIT UT

DEI SERVO MARCELLO SPINOLA Y MAESTRE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Absit ut desint modo boni pastores, absit a nobis ut desint, absit a misericordia ipsius, ut non eos gignat atque constituat. Utique si sunt bonae oves, sunt et boni pastores, nam de bonis ovibus fiunt boni pastores (S. AUGUSTINUS, Sermones, 46, 30).

Episcopi Hipponensis profecto verba in Ecclesiae antiquis ac recentioribus iuxta rebus gestis usque exstiterunt vera. Numquam enim Dei populo defuerunt pastores simul apostolico studio simul vitae sanctitate praestantes. Inter hos annumerari posse arbitramur Venerabilem Dei Servum Marcellum Spinola y Maestre, qui cum in se lineamenta effinxisset divini Pastoris, lampas exstitit ardens idemque sui gregis germanum exemplar (cf. 1 Pt 5, 3).

Ortus est is die XIV mensis Ianuarii anno MDCCCXXXV in urbe S. Ferdinando, in finibus dioecesis Cadicis piis nobilibusque parentibus, Ioanne scilicet Spinola atque Antonia Maestre, qui profecto eum ad christianarum virtutum erudierunt dilectionem atque exercitium.

Doctoris anno MDCCCLVI indeptus gradum in iurisprudentia, officium advocati gessit gratuito felicique cum exitu complures defendens pauperes. Iam tum probitate vitae praecellebat, humilitate atque erga egenos caritate necnon in Eucharistiam pietate, quam religiose quotidie recipiebat. Hanc in terram divitem sane virtutum semen cecidit ad sacerdotium vocationis. Dei voluntatem docilis nempe sequi suetus, omnia profecto reliquit et studiose ardentique sane animo, Christum coepit sectari magistrum eundemque sacerdotem et pastorem. Presbyterali ordine auctus in Hispalensi archidioecesi anno MDCCCLXIV, ministerio pastorali omnibus viribus efficaciterque se dedit, primum in urbe quam Sanlucar de Barrameda vocitant, deinde in paroecia S. Laurentii Hispali. Qui deinceps, anno MDCCCLXXIX, cathedralis renuntiatus est canonicus, idemque anno MDCCCLXXXI, Episcopus titulo Melinus pariterque sedis Hispalensis Auxiliaris. Munus exinde ei demandatum est dioecesis Coirensis regendae, ubi anno MDCCCLXXXV Congregationem instituit Ancillarum Conceptionis a Divino Corde Iesu, quarum quidem pater fuit amantissimus sicut et prudens ductor. Duobus autem annis post ad Malacitanam dioecesim est translatus, inde porro ad archidioecesim Hispalensem, anno vero MDCCCXCVI. Eum inde Summus Pontifex Pius PP. X mense Decembri anno MCMV in purpuratorum Patrum numerum rettulit.

Summo quidem studio perseveranterque presbyter pariter atque Episcopus suam coluit sanctificationem idemque sanctitate, animi intentione, humilitate et fortitudine suum explevit ministerium, dum singulos in dies suam pro ovibus tradebat vitam (cf. CONC. OEC. VAT. II, Const. Dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 41). Diligenter inservivit ipse verbo Dei, quod quidem per assiduam praedicationem aeque ac per mirum exemplum largiter evulgabat. Percrebro pastoralis visitationis incommoda tulit et labores, maxime invia petens quoque lota. Sinceritatem integritatemque tuitus est fidei atque multimodis doctrinae christianae favit tradendae atque catechesi, dum pariter typis scripta diffundenda curabat. Sacramentum frequenter impertivit paenitentiae, idemque consiliator fuit aestimatus et conquisitus. In missa celebranda, item in sacris peragendis exemplo erat populo serena animi intentione ac ferventi pietate. Institutionem porro curavit ac disciplinam cleri, qui pariter singularem ostendit sollicitudinem de bono tum animorum tum corporum egenorum, aegrotorum, in carcere inclusorum opificumque. Gravi sane siccitate saeviente, quae quidem sine opere reliquit opifices (anno MCMV), vias peragravit urbis ut ipsemet pro iisdem stipem peteret. Quamvis autem ad nobilem divitemque pertineret familiam, omnino alienus fuit ab honoribus, a terrestribus bonis atque mundi opinione. Quin immo egenus factus est idemque pauperism advocatus. Boni Pastoris prae se ferens imaginem, peccatores ipse conquisivit ut eos ad Christi ovile perduceret. Pacem in sua communitate conciliavit atque animi cum firmitate Ecclesiae iura contra regiminis interpositionem vindicavit.

Ex eo, homine simplici sane et humili, germanorum Christi discipulorum effundebatur lux, qui se abnegantes ipsos pieque Evangelio adhaerentes, similes fiunt civitati supra montem positae (cf. Mt 5, 14). Venerabilis enim servus Dei, praeterquam ob indefessum apostolicum studium, exercitio enitebat perseveranti, laeto perfectoque virtutum fidei, spei et caritatis erga Deum proximumque. Eius anima continenter in conspectu esse Dei videbatur et caelestia contemplari. Multum quidem impertiebat temporis orationi atque Ss. altaris sacramenti adorationi. Pietatem porro singularem erga Sacrum Cor Iesu colebat, necnon erga Redemptoris passionem et Virginem Mariam. Usque documents dedit sacrificii Spiritus, fortitudinis in difficultatibus, pruden­iae in dioecesibus gubernandis, suis curis demandatis; dilexit iustitiam et odivit iniquitatem (cf. Ps 44, 8). Filium se praestitit oboedientem Ecclesiae et Romano Pontifici.

Obdormivit in Domino die XIX mensis Ianuarii anno MCMVI Hispalensibus in aedibus archiepiscopalibus.

Sanctitatis fama, quam vivus sibi pepererat, post eius mortem haud destitit. Post autem processus ordinarii necnon processus apostolici celebrationem, investigationes suetas competentis Curiae Romanae Dicasterii peractas, Nobis coram die XV mensis Martii anno MCMLXXXIII, decretum proditum est, quo nempe agnoscebatur Cardinalis scilicet Marcellus Spinola y Maestre, archiepiscopus Hispalensis, virtutes theologales, cardinales ceterasque heroum in modum exercuisse. Interea Hispali institutus erat processus super coniecto miraculo, anno MCMLX, patrato atque eiusdem Venerabilis Servi Dei intercessioni adscripto. Eventu hoc ex consuetudine a medicis ac theologis apud Congregationem pro Causis Sanctorum trutinato et faventi responso dato, auctoritate Nostra proditum est die X mensis Novembris anno MCMLXXXVI decretum super miro.

Statuimus denique ut beatificationis ritus Romae celebraretur in Basilica Vaticana die XXIX mensis Martii anno MCMLXXXVII.

Hodie igitur inter sacra hanc sumus formulam elocuti: «Nos vota fratrum nostrorum Iesu Pla Gandia, Episcopi Seguntini-Guadalajarensis, Caroli Amigo Vallejo, Archiepiscopi Hispalensis, Richardi Mariae Caries Gordo, Episcopi Dertosensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Maria Pilar a Sancto Francisco Borgia, Teresia a Iesu Infante et a Sancto Ioanne a Cruce, Maria Angeles a Sancto Iosepho, Marcellus Spinola y Maestre et Emmanuel Domingo y Sol, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Mariae Pilar a Sancto Francisco Borgia, Teresiae a Iesu Infante et a Sancto Ioanne a Cruce, et Mariae Angeles a Sancto Iosepho die vicesima quarta Iulii; Marcelli Spinola y Maestre die decima nona Ianuarii, Emmanuelis Domingo y Sol die vicesima quinta Ianuarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae vero decrevimus, volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Martii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana