Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DOMINUS IESUS

VENERABILI DEI SERVO EMMANUELI DOMINGO Y SOL
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam – Dominus Iesus, missus a Patre ut omnes qui perierant salvaret (Lc 19, 10; Mt 18, 12; Act 4, 12; 1 Tim 2, 4, etc.), sciens suam praesentiam corpoream in terris, Patris consiliis, ad tempus certum contineri, post autem in caelum se ascensurum ut esset ibi semper vivens ad interpellandum pro nobis (Hb 7, 25), sua ineunte vita apostolica «vocavit ad se quos voluit ipse» (Mc 3, 13) ut per eos et eorum successores suum opus salvificum indesinenter propagaretur. Itaque, ut ex Evangeliis novimus, quosdam Apostolos vocavit (Mt 4, 18-22; Mc 1, 16-20; Lc 5, 1-12 et 27-28; In 1, 35-51) et duodecim simul, postquam per noctem totam orationi vacavit (Mc 3, 13-19; Lc 6, 12-16). Ipse Dominus Iesus passim aperte suam praecipuam sollicitudinem ostendit de eorum paucitate quibus cura pastoralis populi esse deberet: «Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. Tunc dixit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam» (Mt 9, 36-38). Et similiter: «Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem ... Ego misi vos metere» (Io 4, 35 et 38). Ipse vero, bonus Pastor, vitam suam pro ovibus ponit (Io 10, 14-15), quippe qui in eis sit «ut vitam habeant et abundantius habeant (Io 10, 10). Hac ipsa voluntate ipso die Ascensionis suae in caelum, suos Apostolos in mundum universum misit his verbis: «Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis (Mt 28, 19-20). Haec sollicitudo eorum qui quondam studio pastorali animarum vitam consecraturi erant in ministerio sacerdotali iugiter in Ecclesia viguit, potissimum a Concilio Tridentino (sess. XXIII, can. XVIII). Parum veruntamen prodesset cura vocationum sacerdotalium, quamvis eximia, si hae commode non instituerentur ad finem statutum, ut quam optime sacerdotali munere postea accipiendo fungerentur. Hac nimirum de causa Ecclesia, quae a suis primordiis ad nostram memoriam accurate curat firmam institutionem eorum qui sacerdotium petunt, iterum ab imis hanc quaestionem in quibusdam documentis Concilii Vaticani II, praesertim in Decreto Optatam totius nn. 2-3 perpolivit. Ex omnibus qui operam suam per saecula navarunt et fomento et fulcimento et curae vocationum sacerdotalium, forsan nemo ita enixe, ita prudenter, ita animose fecit ut Emmanuel Domingo y Sol, Sacerdos, iuste a Paulo VI, P. M. «sacerdotalium vocationum sanctus apostolus nuncupatus (cf. Decretum super Virtutibus more heroum exercitis, AAS 63 [1971] 156). Dertosae, in Hispania, natus die I mensis Aprilis anni MDCCCXXXVI, paenultimus fuit inter duodecim filios in matrimonio Francisci Domingo et Iosephae Sol susceptos. Primas litteras in Collegio Sancti Matthiae didicit, et Seminarium dioecesanum adiit anno MDCCCLI, ubi triennium Philosophiae, septem annos Theologiae et annum Iuri Canonico vacavit. Episcopus Dertosensis Valentiam postea misit eum ubi Licentiam Theologiae obtinuit et ad Doctoris honorem pervenit. Sacerdotio praeditus est die II mensis Iunii anni MDCCCLX. Primi annis alacris ministerii cuncta ei munera credebant: missiones, paroecias, iuventutem, doctrinam, confessiones. «Sanctus – aiebat – ardor simul nos in omnes labores mittere videbatur». Ut adolescentes iuvaret, Dertosae gymnasium educationis christianae ad mentis institutionem et ad oblectationem erexit. In apostolatu ephemeridum diligenter adlaboravit et primam omnium ephemeridum iuvem catholicorum Hispaniae, appellatam el Congregante edidit. Tria Monialium coenobia aedificavit, aliquot coetus catholicos Operariorum et Patronorum coadunavit. Templum Reparationis Dertosae erexit, ubi nunc reliquiae eius corporis iacent. Ardor apostolicus eius animi numquam explebatur. Tandem invenit quod ille sermone hispanico definivit «la have de la cosecha de todos los Campos de la gloria de Dios» (segetis fundamentum in omnibus gloriae divinae campis) i.e. futurorum Sacerdotum institutionem. Dicere fas est illum (ut in Evangelio dicitur) cum hanc invenisset margaritam, cuncta vendidisse ut totum se huic ministerio plane praecipuum in Ecclesia dederet, quod eius verum fuit gaudium et corona. Opus Dertosae iniit anno MDCCCLXXIII ab aedificatione Collegii Sancti Ioseph, vocationibus ecclesiasticis sacrati, quod anno MDCCCLXXIX trecentos alumnos hospitio recepit. Postea Collegia Sancti Ioseph huic similia Valentiae, Murciae, Oriolae, Placentiae, Burgis, Almeriae, Ulysipone, Toleti constituit. Inter eius pulcherrima facta, institutio anno MDCCCLXXXXII Pontificii Collegii Hispani Sancti Ioseph in Urbe adnumeratur, quod quidem magni momenti fuit in renovatione spirituali et intellectuali cleri et Seminariorum totius Hispaniae. Horum Collegiorum mos et institutum ita penitus institutione alumnorum affecit ut plurimi Episcopi moderationem Seminariorum Dioecesanorum ei concrederent. Cum enim ei mors obvenit, ipse iam ad suum Collegium Sancti Ioseph duodeviginti Seminaria Dioecesana in Hispania et Mexico addebat, sed alia plura Seminaria oblata, prae Operariorum paucitate accipere non potuit. Ut opus suum perpetuum efficeret, Dominus anno MDCCCLXXXIII ei proposuit institutionem Sodalitatis Sacerdotum Operariorum Dioecesanorum a Corde Iesu, cui suum charisma vocationale et suum proprium spiritum commisit. Haec vis atque sacerdotalis impetus ut sacedotes dioecesanos indesinenter iuvaret eum trahebat. Ipsis in quolibet Collegio diversorium constituerat et suos Operarios orabat ut semper essent parati ad Sacerdotibus in paroeciis et ministeriis opitulandum. Quae anxia sollicitudo vocationum etiam ut apostolatum saecularem promoveret illum impulit, maxime vero vocationes religiosas. Optimis operibus atque conatibus onustus in Dei gremio die XXV Ianuarii, anno Domini MCMIX pie requievit. Nihil igitur mirum quod hic eximius Sacerdos et iam in vita magno nomine sanctitatis fruebatur, quod nomen magis in dies palam increbuit post eius mortem. Propterea per annos MCMXXX - MCMXXXIV factus est in Curia Dertosensi Processus Ordinarius Super Virtutibus. Die XXVIII Ianuarii anni MCMXLI editum est decretum super scriptis Servi Dei consignatis et die XII Iulii anni MCMXLVI est datum decretum super Introductione Causae. Postea vero, per annos MCMXLVIII - MCMLI confectus est Processus super Virtutibus in specie et die XXIII Aprilis anni MCMLIV decretum de harum omnium inquisitionum iuridica validitate datum est. Delude Congregatio pro Causis Sanctorum de Virtutibus Servi Dei causam prolixe in coetibus consuetis vidit, cunctis suffragiis secundis, et Theologorum Consultorum et Patrum Cardinalium. Nos autem, Nostra auctoritate rata habuimus haec vota, et decreto consignato die IV mensis Maii anni MCMLXX Nostrum pandimus iudicium: Venerabilem Servum Dei, Emmanuelem Domingo y Sol heroum more virtutes exercuisse. Denique, processu canonico et discussionibus praescriptis Medicorum, Theologorum Consultorum et Patrum Cardinalium habitis, decreti ope, editi die X mensis Novembris anni MCMLXXXVI, declaravimus sanationem domini Raphaelis de la Rosa Vega, quattuor et sexaginta annos nati, prodigiose factam esse, ab infirmitate dicta «neoplasia pulmonar» gravissimo scilicet statu viarum respirationis, precibus Emmanuelis Domingo y Sol tributam. Postea dicta est dies Beatificationi sollemni. Hodie vero in Basilica Vaticana Sancti Petri hanc formulam inter sacra pronuntiavimus: «Nos, vota fratrum nostrorum Iesus Pla Gandia, Episcopi Seguntini-Guadalajarensis, Caroli Amigo Vallejo, Archiepiscopi Hispalensis, Richardi Mariae Cales Gordo, Episcopi Dertosensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Maria Pilar a Sancto Francisco Borgia, Teresia a Iesu Infante et a Sancto Ioanne a Cruce, Maria Angeles a Sancto Iosepho, Marcellus Spinola y Mestre et Emmanuel Domingo y Sol, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Mariae Pilar a Sancto Francisco Borgia, Teresiae a Iesu Infante et a Sancto Ioanne a Cruce, et Mariae Angeles a Sancto Iosepho die vicesima quarta iulii; Marcelli Spinola y Mestre die decima nona ianuarii; Emmanuelis Domingo y Sol die vicesima quinta ianuarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Martii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana