VENERABILI FAMULIS DEI MARIAE PILAR A
SANCTO FRANCISCO BORGIA
DUABUSQUE EX EADEM RELIGIOSA FAMILIA SOCIIS
BEATORUM MARTYRUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Si mundus vos odit, scitote quia me priorem
vobis odio habuit. Si de mundo essetis, mundus quod suum est diligeret; quia
vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus»
(Io 15, 18-19). Ita non numquam, in Christi discipulos saevit odium et exarsit,
ut et eorum mortis causa id fuerit. Id ipsum accidit haud ita pridem Famulis Dei
Mariae Pilar a Sancto Francisco Borgia, Mariae Angeli a Sancto Iosepho et
Theresiae a Iesu Infante, quae, ardenti incensae caritate magnaque actae studio
divinum Magistrum per omnia imitandi, suum libenter sanguinem effuderunt, ut
regnum eius confirmarent in mundo, ubi Malus dominari videretur. Cuiusmodi in
Deum fidelitatis amorisque testimonium illae quidem iam dudum paraverant, quod
statuissent se Dominum secuturas, quocumque ducerentur. Ita igitur effectum est,
tenebris crassescentibus eisque male minantibus, ut mortem ne timerent;
confidebant enim suum sacrificium cum Christi immolatione sociatum et gloriae
Deo et spiritali magno emolumento Ecclesiae fore, probe profecto scientes
praeclara verba: «Nisi granum frumenti ... mortuum fuerit, ...; si ... mortuum
fuerit, multum fructum affert» (Io 12, 24). Singulae eae ipsae, seu tres Carmelitae Discalceatae, quae ad
Guadalaiarense pertinebant monasterium Sancti Iosephi in Hispania, modestae
erant atque humiles, mites ac debiles, negotiis temporalibus suaeque Civitatis
rebus socialibus prorsus alienae, uni Deo oratione et caelestium cogitatione
deditae. Neminem laeserunt umquam, quin etiam operam dabant, ut omnibus
adiumento essent diem ac noctem; perpetuumque sacrificium laudis in solitudine
silentioque Deo offerebant, necnon copiosos sanctitatis fructus ferebant, pacis
causa atque salutis. Quod tamen eis erat ornamento et gloriae, id criminis loco
putatum est, quodque cuilibet tum admirationis tum grati animi census excitare
debuit, id contra causa exstitit, cur eae vexarentur. Una enim causa, ob quam
tam turpiter crudeliterque interfectae sunt, in hoc erat: ipsae erant Christi
sponsae selectaeque partes Ecclesiae necnon vivae imagines supernarum rerum
aeternarum. Trium Religiosarum holocaustum tum consummatum est, cum (annis
MCMXXXVI-MCMXXXVII) belli civilis incendio Hispania conflagrabat, tum scilicet
cum illic Ecclesiae hostes, omnem iustitiam destruentes necnon libertatem
vitamque subruentes, terrorem Christifidelibus inferebant ac mortem. Nihilo
minus pax in Carmelo erat Guadalaiarensi, ubi re vera caritatis arbor haud
deflorescens perennes ferebat fructus christianarum virtutum, veniae et
impetrationis et paenitentiae. Moniales interea, cum consciae essent se admodum
laboriose vivere, animo vel maiore nutibus serviebant divinis, promptaeque
etiam erant ad acerbum emetiendum Calvariae iter ad suamque fidem coram omnibus
testandam. Suis ornatis lampadibus Sponsum exspectabant (cf. Mt 25, 10), ut,
cum primum vocatae essent, intrarent in Regnum eius. Neque diu fuit
exspectandum, quia vox Sponsi dulcissima ab eis audits est dicentis: «Venite,
..., possidete paratum vobis Regnum a constitutione mundi» (Mt 25, 34). Secreto
eousque vixerant quidem, at mors, quam heroum in modum passae sunt pro Christi
nomine, effecit ut notae in omnibus terrae regionibus haberentur gloriaque
dignae ac immortali memoria. Ad immensam mine pertinent eorum multitudinem «qui laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agno» et ante thronum
Dei «clamant voce magna dicentes: – Salus Dei nostro qui sedet super throno,
et Agno – (Ap 7, 10-14). Earum vita simplex a pueritia fuit ac pia. Soror Maria
Filar a Sancto Francisco Borgia, cui Iacoba Martínez García saeculare erat
nomen, Turiasone in provincia Caesaraugustana die XXX mensis Decembris nata est
anno MDCCCLXXVII, Carmelum ingressa est anno MDCCCXCVIII, sacraque deinde vota
die XV mensis Octobris nuncupavit anno MDCCCIC. Assiduum ostendit studium cum
in servandis Regulis, tum in officiis sibi creditis in sacrario explendis ad
rotamque, laborans quoque ut spiritalia caelestiaque omnia redderet ob amorem
Dei. Vivida eminebat fide ardentique in Eucharistiam pietate, eratque pariter
cellae studiosissima ac taciti laboris. Artis acu pingendi perita erat suamque
ad Communitatem fuit perutilis. Adstante periculo, aperte dixit se mori potius
velle, quam impie quidquam in Dominum admittere, hisce tunc additis: «Ad
martyrium si perductae erimus, canentes ibimus, sicut nostrae Compendii martyres»; postremis diebus (proprieque die
XXII mensis Iulii anno MCMXXXVI) se Deo pro
Sororum salute et incolumitate hostiam devovit. Soror Maria Angeli a Sancto
Iosepho, cui Marciana Valtierra Tordesillas saeculare nomen erat, «Getafe» in
provincia Matritensi die VI mensis Martii nata est anno MCMV, Carmelum anno XXV
aetatis suae est ingressa, dieque XXI mensis Ianuarii primum Deo se devovit ac
tribus post annis vota nuncupavit perpetua. Cumque firmo vehementique animo ad
perfecta, seu ad sanctitatem, contenderet, Regulam diligentissime servabat,
intenta quidem ac sedula, neque a parvis deficiens rebus; studio etiam speciali
spiritum humilitatis et paupertatis et oboedientiae colebat, alacriterque Missiones adamabat.
«Mi Deus, – ita
scripserat –, vitam meam inter martyrii dolores accipite veluti mei erga vos
amoris testimonium, sicut tot accepistis, qui, cum vos dilexissent, hac ipsa de
causa perierunt». Olim, cum lectionem audivisset de martyrii praestantia, rem
sic commentata est: «Quanta est eiusmodi fortuna ! Non hac tamen gratia sum
digna ! Opertet eam assequar fidelis super parva». Ea deinde nocte, quam dies
mensis Iulii XXIV consecutus est anno MCMXXXVI, serva Dei exclamavit: «Utinam simus martyres !». Soror Theresia a Iesu Infante, cui Eusebia García
García nomen erat saeculare, in oppido «Mochales», quod ad provinciam pertinet
Guadalaiarensem, die V mensis Martii nata est anno MCMIX, Carmelum anno XVI
aetatis suae ingressa est, primumque Deo die VII mensis Novembris se devovit
anno MCMXXVI, anno autem MCMXXX vota nuncupavit perpetua. Acriore praedita
ingenio, secum ipsa certavit, in viaque sanctimoniae magnopere profecit; in
caritate colenda industriam specialem posuit, impigreque, ut coram Deo semper
viveret, operam dabat. Cumque eius esset de Communitatis valetudine providere,
pro tali idcirco munere Sororibus, quae aegrotarent, amanter assidebat ac
delicate, gaudens quod in aegrotis Christo serviret. Patibilis erat artisque
musicae sane perita. Pluribus tempestatibus, ita ut et aliae moniales, se aperte
dixit sanguinem propter Christi triumphum fundere velle. Ita sere expedierant
ad bibendum passionis calicem, quem singulae certo biberunt (cf. Mc 10, 38). Die
XXII mensis Iulii anno MCMXXVI, ubi iam vesperaverat, omnes Carmelitae Sorores
Monasterii Sancti Iosephi, saeculari more vestitae domicilium privatis in
aedibus sibi praecavendi causa collocaverunt. Biduo post, seu postmeridiano
XXIV mensis Iulii die, quo Beatarum XVI Martyrum Carmelitarum Compendiensium
liturgica memoria celebrabatur, nominatae tres Christi discipulae, incumbentis
sibi martyrii insciae, sui itineris ad Calvariae locum postremas emeritae sunt
partes; tunc enim, cum per urbanam Guadalaiarae viam una simul percurrerent ad
tutius petendum perfugium, inciderunt in seditiosorum militum manipulum,
quaedamque ibi mulier aetatis nondum adultae, quae ad eorum factionem
pertinebat, ad socios conversa: «displodite, – clamavit –, quia moniales sunt illae !». Omni humanitate
deposita, insecuti sunt eas, primamque trium Sororum tormentis Mariam Angeli a
Sancto Iosepho ceciderunt, quae, nullo verbo dicto, statim defecit. Deinde Soror
Maria Pilar a Sancto Francisco Borgia ab iis vulnerata humi procubuit mussitans
«vivat Rex Christus !»; iterumque ab insecutoribus est caesa, sed tamen non
interfecta. Ipsa ad vicinam pharmacopolam et ad valetudinarium delata est,
turba concomitante atque clamante: «agitedum, morte afficite eam!». Corpus
eius totum acceptis plagis confossum est, ita ut ea paulo post, suis ignoscens
interfectoribus, pie ad Deum abierit. Postrema victima Soror fuit Theresia a
Iesu Infante, quae, cum eorum sordidas repudiasset condiciones, ad hoc est ab
illis sollicitata, ut «vivat communismus !» exclamaret, at, cum contra «vivat Rex Christus !»
clamare coepisset, tunc ignivoma manuballista necaverunt eam. Servae Dei per
angustam portam artamque viam (cf. Mt 7, 14) ad plenam pervenerunt mysterii
paschalis participationem; cursus enim, quem ad comprehendendum bravium
susceperant (cf. 1 Cor 9, 24), celeriter ad metam seu ad vitae fontes aquarum
(ef. Ap 7, 17) contigit. Haec omnia tum populo Dei patebant, tum praesertim
Carmelitarum Ordini, apud quem re statim tres illae moniales fidei martyres
habitae sunt verae. Cumque martyrii cresceret fama, annis MCMLV-MCMLVIII
informativo quem dicunt Processui Ordinario instruendo prius apud
archiepiscopalem Curiam Toletanam, deinde apud episcopalem
Seguntinam-Guadalaiarensem data est opera. Die XIV mensis Februarii anno
MCMLXII Decretum super scriptis, quae iisdem tribuebantur Servis Dei, editum
est, annoque MCMLXXX edita sunt Decreta super non cultu et super Ordinarii
Procesuss validitate. Felici autem exitu posthac cum in Peculiari Congressu
Theologorum Consultorum die XII mensis Novembris anno MCMLXXXV, tum in
Ordinario Coetu Patrum Cardinalium et Episcoporum die XXI mensis Ianuarii anno
MCMLXXXVI peracta est recognitio de coniecto earumdem Sororum martyrio,
Nostroque denique Decreto die XX mensis Martii eo ipso anno ediximus verum eas
ac certum tulisse martyrium. Demum, die Beatificationis statuta, hodie mane
Beatificatio acta est cum earum, tum Marcelli Spinola y Maestre et Emmanuelis
Domingo y Sol; qua re hic in Basilica Petriana hanc formulam elocuti sumus
inter Sacra: «Nos, vota fratrum nostrorum Iesus Pla Gandía, Episcopi
Seguntini-Guadalaiarensis, Caroli Amigo Vallejo, Archiepiscopi Hispalensis,
Riehardi Mariae Caries Gordo, Episcopi Dertosensis, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis
pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem
facimus, ut Venerabiles Servi Dei Maria Pilar a Sancto Francisco Borgia, Maria
Angeli a Sancto Iosepho, Theresia a Iesu Infante et a Sancto Ioanne a Cruce,
Marcellus Spinola y Maestre et Emmanuel Domingo y Sol, Beatorum nomine in
posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Mariae Pilar a Sancto
Francisco Borgia, Mariae Angeli a Sancto Iosepho, et Theresiae a Iesu Infante et
a Sancto Ioanne a Cruce die vicesima quarta Iulii; Marcelli Spinola y Maestre
die decima nona Ianuarii; Emmanuelis Domingo y Sol die vicesima quinta
Ianuarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti». Qua sollemni quidem prolata sententia
studiose sumus verbis item Nostris cuiusque Beati Beataeque caelitis pertexere
tum vitae curriculum tum maxime sanctimoniae documenta indiciaque virtutum,
unde digni sunt illi ab Ecclesia Matre habiti qui tam, excelsum obtinerent
inter Iesu Christi adsectatores locum unaque cum pientissimis omnium gentium
christifidelibus perquam libenter eosdem Beatos Beatasque publico cultu primi
sumus venerati ac fidenter precati caelitus ut peregrinantem tuerentur
Ecclesiam suisque exemplis et praeceptis evangelii viam per huius mundi incerta
demonstrarent.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Martii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana