Ad perpetuam rei memoriam. – «Unum petii a Domino, hoc
requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae,
ut videam voluptatem Domini et visitem templum eius» (Ps 27, 4).
Maxime hoc exoptavit etiam Venerabilis Serva Dei Teresia a Iesu,
Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo novicia.
A pueritia arcanam Dei praesentiam repperit in templo animae suae sensitque
se solummodo ex cultu spiritali et sine intermissione ei tribuendo gaudium
capturam. Omnibus itaque relictis rebus se totam dedidit vultus Domini
contemplationi, cui, puro cum corde et libero, se omnino obtulit brevique magnam
est assecuta perfectionem, sea singularem cum Divino Magistro similitudinem,
quem ex toto corde et ex tota anima et ex omnibus viribus et ex omni mente
dilexit (cf. Lc 10, 27). Ipsa scripsit: «Credo sanctitatem in amore esse
positam. Volo sancta esse; idcirco me amori dabo, quoniam purificat et ad
expiandum iuvat. Qui amat non aliam habet voluntatem, quam Amati. Ideo facere
volo Iesu voluntatem. Qui amat, incommoda subit. Ego per omnia volo incommoda
subire. Nullam volo mihi voluptatem dare. Me immolare volo constanter ut Ei
similis fiam, qui pro me patitur meque amat. Amor non repugnans oboedit. Amor
fidelis est. Amor non vacillat. Amor est coniunctionis duarum animarum vinculum.
Amore Iesu me iungam Venerabilis Serva Dei orta est Sancti Iacobi in Chile die
XIII mensis Iulii anno MCM a Michaele Fernández Jaraquemada et Lucia Solar
Armstrong. Biduo post sacramentum accepit Baptismi et est Ioanna appellata.
Familia, pia quidem et locuples, eam bene educavit, quae inter cetera didicit
sapientiam fidei pretiosiorem esse cunctis gemmis et omnia pretiosa huic non
valere comparari (cf. Prv 3, 15). Anno MCMVI, quasi sensibili modo, Iesus eius
cor sibi capere est orsus, inventa in puellula mutua laetaque benevolentia quae,
volventibus annis, adeo crevit, ut facta sit indissolubilis amicitia et plena
donatio, ex qua in iucunditate vixit at in occultatione. Ita iam tum
Venerabilis Serva Dei ad altissima bona cursum iniit, «aspiciens in auctorem
fidei et consummatorem Iesum» (Heb 12, 2). Eodem tempore ferventem coluit
pietatem erga Virginem Mariam et teneram eius fiduciam. «Omnia ei narrabam,
quae mihi eveniebant, Eaque me alloquebatur. Eius sentiebam vocem in me, sed
clarissime et expresse. Mihi consilia dabat et omnia dicebat, quae ut Domino
nostro placerem mihi erant facienda. Licet affirmare iam tum Dominum nostrum una
cum Sanctissima Virgine manu me prehendisse». Die XI mensis Septembris anno
MCMX, post diligentem praeparationem, ad Eucharisticam mensam maximo cum fructu
accessit. Dies illa, quae est eius infixa memoriae, quodammodo lapis miliarius
fait in via quae ad sanctitatem ducit. Ad eius formationem multum contulerunt
etiam boni sacerdotes et Sorores a Sacro Corde, in quarum Ephebeo Iacobopolitano
studia exercuit elementaria, media et superiora, primum uti alumna externa,
deinde uti interna (annis MCMXV-MCMXVIII). Dum firma voluntate et perseverantia
suam indolem ad continentiam formabat, ad facilitatem erga ceteros, ad
patientiam in rebus adversis, diligenter incumbebat in exsequenda munera
familiaria, religiosa et scholastica. Cotidie Missae intererat et Communionem
accipiebat; meditabatur virtutesque explicabat; vitae rationem sequebatur,
quae fidem eius simplicem et solidissimam significaret et familiaritati cum
Domino faveret. Tredecim annos nata animadvertere coepit appetitionem e domo
sua exeundi ut in Instituto religioso se Domino consecraret. Insequentes egit
annos continuo et ardenter Carmelum cupiens, iam in mundo secundum eius
religiositatem vivens. In suo memoriali libello annotavit: «Divini
Piscatoris retibus amatoriis capta sum. De eo uno cogito. Is est, quem volo.
Diem appeto, quo Carmelum ingrediar ut eum solum persequar et ex eius vita vivam: ut pro salvandis animis amem et patiar». Actioni obsequens gratiae, gradatim
Christi imaginem insculpebat in se et die XVIII mensis Decembris anno MCMXV
votum privatum castitatis nuncupavit posteaque vovit se nullum voluntarium
peccatum committere velle. Interea, scriptis deducta Sanctae Teresiae a Iesu
Infante et Beatae Elisabethae a Trinitate, altius in dies Christum crucifixum
contemplabatur, postulans ut posset eum consolari, dolores eius communicando:
«Iesus significavit mihi necesse esse Carmelitidem semper vivere sub cruce, ut
ibi amare et pati discat». Quo melius huic acerrimae spiritus appetitioni responderet, se devovit: «Cruci affixa esse volo. Vitam agere volo patiendo, ut meis et peccatorum culpis
satisfaciam, ut sacerdotes sancti fiant». Etiam cum obscuritate et ariditate
interiore afficiebatur, inito itinere non deerravit, nec fervore caritatis
defecit, sed ad voluntatem Dei se conformabat omniaque offerebat ut animis
communionis cum Domino et deprecationis donum obtineret. Voluit esse sal terrae
(cf. Mt 5, 13), qui solvitur, in silentio et in occultatione, ut mundum
purificaret et consecraret (cf. Ez 16, 4; Lev 2, 13); spiritu pauper, res suas
et praesertim se ipsam donavit; bonum Christi odorem effudit in familia, in
Ephebeo, inter condiscipulas et qui cum ea usum habuerunt. In catechesim
tradendam incubuit et in opera caritatis erga pauperes et imprimis erga pueros
egenos; libenter sacerdotes adiuvabat in apostolatu. Ex Apostoli hortatione
(cf. Philp 4, 4) semper est in Domino gavisa statuitque quodlibet ferre gaudium
et laetitiam; amicitiam coluit; cum ardore et peritia in variis ludis se
exercuit; religiose pulchris universi rebus est fruita, musica et cantu. In
omni re signa videbat caelestis Patris perfectionis et bonitatis. Non tamen
fluxa et caduca ab aeternis non distinxit; unde dicebat se in mundo exsulem se
sentire et omnibus viribus optabat magna fieri sancta, iter faciendo ostensum a
Sancta Teresia a Iesu, quam matrem suam et magistram putabat. Et quamquam
familia nitebatur eam, in circulos inserens, a vocatione carmelitana
intervertere, illa tamen, a terrenis aliena, solum rebus animae ac regni superni
flagrabat. Eius namque pax et gaudium in solitudine erant, in assidua
deprecatione, in aeternarum veritatum meditatione, in voluntaria sui
castigatione. Cum iam esset propositum ad effectum adductura, vehementior facta
est se immolandi voluntas: «Non Thabor quaero, sed Calvariam. Gratia Dei
intellexi vitam Carmelitidis continuum esse abnegationem, non solum carnis, sed
et voluntaris et proprii iudicii»; simul autem animas intuebatur: «Haec est
Carmelitidis vocatio: puram esse hostiam quae continuo se pro mundo peccatore
offerat«. Relicta familia, quam tenere amabat, die VII mensis Maii anno MCMXIX
ingressa est pauperem et solitarium Carmelum «de los Andes» appellatum, ubi
nomen cepit Sororem Teresiam a Iesu. Tandem contenta fuit; dicebat enim se
caelum in terra invenisse sibique solum Deum satis esse. Facile Carmeli spiritum
imbibit, plenum ostendens erga Dei voluntatem et erga Regulam obsequium,
singularem se colligendi facultatem et offerendi, deprecationis amorem et
contemplationis, solitudinis cellae, ademptionis et apostolatus precationis
suique immolationis. In paupertate, in discipline et in reiectionibus novae
vitae rationis semper parata fuit ad suum «fiat» pronuntiandum; sciebat «amore omnia dulcia et levia fieri»; ideo totam se Deo et Communitati tradidit,
quam exemplo virtutum suarum aedificavit cuique servivit uti horti cultrix
aliisque humilibus laboribus. Die XIV mensis Octobris eodem anno vestem induit
religiosam et novitiatum inchoavit. Animae gaudium vix continendum fuit: «Felix sum nec esse desinam, quia Dei sum». Eucharistiam contemplans, quam
maxima pietate prosequebatur, animadvertit se vocari ad communicandum, in
silentio, Redemptoris sacrificium et ad navandam ei operam in regno suo
constituendo. Ad hoc spectans, superiorum permissu epistularum commercio
utebatur cum multis personis, quas fidei suae luce illuminabat et igne
caritatis suae incendebat. Sed iam terrena eius peregrinatio in exitu erat. Per
hebdomadam sanctam anni MCMXX typho aegrotavit qui, paucis diebus eam acerbis
doloribus laborantem ad supremum vitae sacrificium adduxit die XII mensis
Aprilis, post acceptam pie et laete Unctionem infirmorum et professionem
religiosam factam in articulo mortis. Scripserat: «Carmelitidi mors nequaquam
terribilis est, sed verge vitae est initium ei, quae currit ad amplexum Eius,
quem in terra super omnia amavit; in amorem se mersura vadit in aeternum». Et
statim omnes sibi persuasum habuerunt Venerabilem Servam Dei caelestem
Ierusalem ingressam esse cum veste nuptiali cumque lampade accensa. Fama
sanctitatis, ultro diffusa apud multos populos, Episcopo Sancti Philippi suasit
ut Canonizationis Causam iniret. Actus est igitur processus ordinarius
informativus (annis MCMXXXXVIIMCMLXXII) simulque duo processus rogatoriales,
indeque processus cognitiorialis (annis MCMLXXVI-MCMLXXVIII). Postea faventi cum
exitu, de virtutibus Sororis Teresiae a Iesu quaesiverunt Congressus Peculiaris
Consultorum Theologorum et Congregatio Ordinaria Patrum Cardinalium et
Episcoporum; die autem XXII mensis Martii anno MCMLXXXVI editum est coram Nobis
Decretum super virtutibus. Interim Sancti Iacobi in Chile instructus erat (annis
MCMLXXXIV-MCMLXXXV) processus de sanatione quae miraculo facta dicebatur,
iuvenis Hectoris Richardi Uribe Carrasco, correpti fibrillatione ventriculari
et intermissione respirationis ex emissione electrica, cum detrimento cerebri
anoxyco et peripneumonia ex aspiratione. Pro tabulis iudicialibus haec sanatio,
deprecationi Venerabilis Servae Dei tributa, a Consilio Medicorum agnita est
celerrima, perfecta et constans. Post Congressum Peculiarem Consultorum
Theologorum et Congregationem Ordinariam Patrum Cardinalium et Episcoporum, qui
sanationem hanc praeter naturam effectam esse affirmaverunt, sivimus Decretum
ad hoc pertinens vulgari, quod coram Nobis factum est die XVI mensis Martii anno
MCMLXXXVII. Deinde decrevimus ut Beatificatio fieret inter Nostrum hoc
pastorale iter in Chiliam. Hodie igitur, Sancti Iacobi in Chile, in agro
consaepto O'Higgins vocato, inter sacra haec sumus elocuti: «Acogiendo el
deseo de nuestro hermano Manuel Camilo Vial Risopatrón, Obispo de San Felipe de
Aconcagua, y de muchos hermanos en el Episcopado y de numerosos fieles:
después de haber oído el parecer de la Congregación para las Causas de los
Santos, declaramos con Nuestra Autoridad Apostólica que la Venerable Sierva de
Dios Teresa de Jesús de los Andes pueda ser de ahora en adelante llamada Beata y
que se podrá celebrar su fiesta en los lugares y del modo establecido por el
derecho el día doce de abril, día de su nacimiento para el cielo. En el nombre
del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo». Quae autem statuimus, volumus nunc
et in posterum firma sint, rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Sancti Iacobi in Chile, sub anulo Piscatoris, die III mensis Aprilis,
anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana