The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

COMPERTUM HABETUR

MELFICTANUM TEMPLUM B. M. V. VULGO «MADONNA DEI MARTIRI»
 APPELLATAE DICATUM CLARA BASILICAE MINORIS DIGNITATE EXORNATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Compertum habetur peculiare templum B. M. V. sub titulo «Madonna dei martiri» a fidelibus excultae, quod Melficti exstat Apuliae in urbe, saec. XII certum suum habuisse primordium, neque umquam deinceps eiusmodi defecisse cultum caelicae hominum Matris illiusque regionis Patronae. Cumque praeterea plane constet etiam in praesentia id templum, ob sollertem praesertim industriam assiduumque studium sodalium Ordinis Fratrum Minorum inde ab anno MDCCCXXIX ei addictorum, magnopere conferre cum ad Marialem pietatem in Christifidelibus alendam et incremento augendam, tum ad humanam concordiam fovendam, Nos, consilia quantum possunmus capientes vel confirmantes ad dominicum gregem utilia, idcirco concedendum esse putamus precibus Venerabilis Fratris Antonii Bello, Episcopi Melphictensis-Rubensis-Iuvenacensis-Terlitiensis, qui, sua necnon cleri populique expromens vota, pridem poposcit ut nominatum templum praestabili insigniretur titulo Basilicae Minoris. Quare, relatam ad Nos ratam habentes sententiam Congregationis pro Cultu Divno, vi et potestate Nostra aedem B. M. V. «Madonna dei martiri» pie dedicatam ad honorificum gradum Basilicae Minoris evehimus omniaque ei tradimus iura et privilegia, quae ad cetera id genus templa pertinent, servatis tamer rite singulis servandis ad normam Decreti «de titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgati. Contrariis minime obstantibus. Quas Litteras Nostras observari omnino volumus suosque nunc et in posterum effectus habere iubemus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Aprilis, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 

top