Ad perpetuam rei memoriam. – Per epistulam ad Ephesios
Apostolus gentium monitu cohortatus est, qui Christi Domini asseclis omni
tempore est aptus: «Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die
malo et, omnibus perfectis, stare. State ergo succincti lumbos vestros in
veritate ... in omnibus sumentes scutum fidei ... et galeam salutis assumite et
gladium Spiritus, quod est verbum Dei» (Eph 6, 13-17).
Pater Rupertus Mayer id modo peculiari perfecit, quod
Apostolus nobis verbis suis suadet. Armaturam Dei is enim accepit eamque
numquam exuit usque ad mortem. Intrepidus et invictus pro Dei causa certavit.
Incorruptus veritatis testis, fortiter obstitit mendacii prophetis eorum
aerumnosorum temporum quibus ipse suum explicavit sacerdotale ministerium,
semper ad pugnandum paratus pro Evangelio pacis. Altae et constantis fidei scuto
armatus, in suis claris orationibus gladium Spiritus assumebat, id est verbum
Dei.
Venerabilis Servus Dei ortus est die XXIII mensis Ianuarii
anno MDCCCLXXVI Stutgardiae in Virtemberga, Germaniae regione, mercatorum
familia bene de rebus domesticis constitutorum, omnino principiis fidei
catholicae nisa et caritatis. Anno MDCCCIIC est Seminarium maius dioecesis
Rottemburgensis ingressus et die II mensis Maii anno MDCCCIC est ordinates
sacerdos. Post breve tempus ministerii sacerdotalis in oppido Spaichingen
Societatem Iesu introivit, tum e Germania in exilium eiectam propter
Kulturkampf, hoc est Contentionem pro humano civilique cultu. Aliquot post annos
formationis religiosae et ad scientiam pertinentis, ministerium exercuit «missionum popularium» ab anno MCMVI ad annum MCMXI Ianuario mense anni MCMXII ei
mandatum est ut Monachii cappellani munere fungens familias curaret advenarum e
plagis agrestibus venientes, cum celeriter quaestuosae industriae invectio
provehebatur. In huius ministerii campo, una cum quibusdam aliis sedulis
sacerdotibus Congregationem Sororum a Sacra Familia instituit, cuius ad exitum
usque vitae pater mansit spiritalis.
Priore universi terrarum orbis bello, munia obiit
cappellani militum. Die XXX mensis Decembris anno MCMXVI graviter
sauciatus est in Romaniae valle Sultae, dum sacerdotalia explebat officia. Tum
ei crux sinistrum est exsectum. Annis extremae miseriae qui Germaniae cladem
secuti sunt, maxima industria laboravit pro pauperibus et egenis. Congruenter
Antistitum praeceptis firme et palam repugnavit contra Nazismum, quem vocant,
eius errores confutando et magno cum animo fidem defendendo et Ecclesiae iura.
Hinc est acerbe vexatus. Secutae sunt denuntiationes, prohibitiones propalam
loquendi, comprehensiones, custodia et demum, anno MCMXXXIX, missio in castra
ubi captivi continebantur, ad oppidum Sachsenhausen. Sed, cum ob egestatem et
indigentiam eius corporis vires celeriter defecerunt, Gestapo, quae dicebatur,
timens ne moreretur et martyr fieret eum relegare statuit in Ettalensem
Abbatiam, quo est deductus die VI mensis Augusti anno MCMXXXX. Ibi prorsus
solus mansit usque ad finem alterius bello mundani, vitam agens precationis et
studii, intus dolens quod operam suam non poterat populo Monacensi navare,
duriter ballistis incendiariis petito.
Bello confecto, Monachium rediit et inter urbis deletae
ruinas actionem suam spiritalem et adiutabilem redintegravit. Sed vires eius
corporis iam graviter imminutae erant. Apoplexia est correptus die primo mensis
Novembris, Omnium Sanctorum festo, anno MCMXXXXV, dum praedicabat. Animam edidit
post paucas horas, a tota civitate defletus, quae sciebat se suum amittere «apostolum», qui Christi crucem communicaverat et populi sui acerbitates.
Sanctitatis fama, quam sibi vivus pepererat, multum post
eius mortem aucta est; qua re apud Curiam Monacensem inehoata est, anno MCML,
Canonizationis Causa. Processu Ordinario Informativo (annis MCML-MCMLI) et
Processu Apostolico (annis MCMLXII-MCMLXIV) celebratis, inspectae sunt, ad
normas, Servi Dei virtutes. Die XIV mensis Maii anno MCMLXXXIII coram Nobis
promulgatum est Decretum super virtutibus. Postea actus est Processus Canonicus
(anno MCMLXXXV) super coniectam sanationem divinitus effectam, deprecationi
tributam eiusdem Venerabilis Servi Dei. Casu ex more perspecto, die V mensis
Iunii anno MCMLXXXVI editum est Decretum super miro. Decrevimus inde ut
Beatificationis ritus die III mensis Maii celebraretur anno MCMLXXXVII Monachii
Bavarici inter Nostram pastoralem visitationem.
Hodie igitur, inter sacra, hanc sumus formulam elocuti: «Nos, vota fratris Nostri Friderici Wetter, Archiepiscopi Monacensis et
Frisingensis, necnon plurium aliorum fratrum in episcopatu, multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto,
Auutoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei
Rupertus Mayer beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die eius
natali prima mensis Novembris in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem per
has Litteras statuimus, nunc et in posterum firma esse volumus, quibuslibet
minime obstantibus.
Datum Monachii, sub anulo Piscatoris, die III mensis Maii,
anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana