Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

AMEN, DICO VOBIS

VENERABILI SERVO DEI PETRO FRANCISCO JAMET,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Amen, dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 40). Haec divini Magistri verba, ad opera misericordiae pertinentia, de quibus discipulus quisque iudicabitur, peculiariter semper moverunt animas maiore benignitate praeditas erga egentiores, quae Christum patientem in iis agnoverunt. Pro doctrina Concilii Vaticani II, praesertim presbyteri debent intenti esse ad haec verba Christi: «Quamvis vero omnibus debitores sint, presbyteri tamen peculiari modo commendatos sibi habent pauperes et tenuiores cum quibus Dominus ipse sere sociatum ostendit (cfr. Mt 25, 34-35), et quorum evangelizatio signum messianici operis datur (cfr. Lc 4, 18)» (Presbyterorum Ordinis, 6). In eos, qui melius hoc vitae consilium ad effectum adduxerunt, est profecto ascribendus sacerdos Petrus Franciscus Jamet, quem Nos hodie, in pascalis gaudii aura, in album Beatorum rettulimus. Is natus est die XII mensis Septembris anno MDCCLXII in oppido Fresnes, tum intra fines dioecesis Baiocensis sito nunc autem Sagiensis in Gallia, et postero die baptizatus est. A parentibus Petro Jamet et Maria, Bunot instructus est ad ardentem vitam christianam, simplicitate et sedulitate insignem. Post studia humanitatis, vocationi sacerdotali libenter respondens, anno MDCCLXXXII nomen dedit Studiorum Universitati Cadomensi in quinquennium philosophicum et theologicum, posteaque anno MDCCLXXXIV loci seminarium ingressus est, a Patribus Congregationis Iesu et Mariae (Eudistis) rectum. Die XXII mensis Septembris anno MDCCLXXXVII Petrus Franciscus est ordinatus sacerdos, et est dein baccalaureatum consecutus in theologia et titulum academicum «Maître-ès-Arts». Orta paulo ante erat conversio rerum publicarum Gallica, cum sacerdos Jamet, anno MDCCXC nominatus est cappellanus et confessarius Filiarum a Bono Salvatore, quod Institutum conditum erat Cadomi anno MDCCXX a Matre Anna Leroy. Is tanto ardore se dedidit spiritibus et operibus colendis harum Religiosarum, ut deinde, anno MDCCCXIX, earum factus sit etiam Superior canonicus et «alter Fundator» habitus. Etenim, praecipue iniquissimo tempore conversionis rerum publicarum Gallicae, quam industriam explicaverit Jamet ad sustinendas et solandas Religiosas dispersas, ad Eucharistiam celebrandam, ad administranda clam sacramenta, vel vitae suae periculo, ad confirmandos demissos et dubios sodales fratres, dici nequit. Recusato iure iurando quod subversores postulabant, mortem ei minitati sunt in vincula ducto. Quasi divinitus liberatus, miram apostolicam navitatem iteravit, alias proximus martyrio. Scripsit postero tempore: «Gaudio quod Deus, quamvis me martyrio non iudicaverit dignum, tamen, pro sua misericordia, me vocavit ad palmam martyrii caritatis ferendam». Namque, ubi conversio illa rerum publicarum conquievit, Petrus Franciscus Jarnet totum se dedit Instituto instaurando a Bono Salvatore inopinatis cum exitibus. Aucto enim Sororum numero, Institutum incumbere potuit in curandos et educandos surdos mutosque, et novas Beatus pro his dolentibus fratribus novae institutionis rationes invenit, honorifice probatus etiam ab auctoritatibus civilibus. Post etiam mente capti aliique infelices curati sunt a Filiis a Bono Salvatore, praesertim cum apertae sunt domus Albiensis et Ponds Abbatis (Pont-l'Abe) (MCMXXXVI). Etiam de eruditione et scientia Beatus Jamet est bene meritus, cum munere Rectoris Magnifici functus esset Studiorum Universitatis Cadomensis ab anno MDCCCXXII ad annum MDCCCXXX, altam tenens christianam studiorum disciplinam, quae damna coerceret illuminismi et rationalismi, qui dicuntur. Alia opera caritatis incepit Beatus cum suis Sororibus, sicut assiduitatem praebitam cholera morbo affectis, pueris et senibus pauperibus, iis qui domibus emigraverunt, Providentiae immensa fiducia fultus. Firmamentum cuiuslibet operis Petri Francisci Jamet fuit vita interior impensa, roborata Eucharistia et pietate mariali, quibus inductus est ad exercendas singulari modo omnes virtutes per longam vitam suam. Post multos labores et incommoda, Sacramentis refectus, Petrus Franciscus quievit in Domino die XII mensis Ianuarii anno MDCCCXXXXV, a tota urbe Cadomo desideratus. Etsi fama sanctitatis manebat, tantum ab anno MCMXXXVI actus est apud Curiam Baiocensem Processus Ordinarius Informativus de vita et virtutibus eius. Permissa ulteriore indagatione id temporis Sectioni Historicae Sacrae Congregationis Rituum anno MCMXXXV, perventum est ad Causae Introductionem die XVI mensis Ianuarii anno MCMLXXV. Rebus omnibus peractis iure statutis, Nos ipsi agnovimus heroicitatein virtutum sacerdotis Petri Francisci Jamet per Decretum die XXI Martii editum anno MCMLXXXV. Subesequenti Decreto die V Iunii prodito anno MCMLXXXVI approbavimus uti divinitus effectam, deprecante Venerabili Jamet, sanationem Sororis Mariae Irenaeae Leroux, sodalis Instituti a Bono Salvatore, «a morbo qui a Pott appellatur, quartam vertebram lumborum afficiente, cum abscessu frigido ossifluente». Praestituta dein in hanc diem X mensis Mali anni MCMLXXXVII, quartam post Pascha Dominicam, a Bono Pastore appellatam, diem universalem deprecationi pro vocationibus consecratam, sollemni Beatificatione in foro ante Basilicam Sancti Petri, una cum Venerabilibus Servis Dei Andrea Carolo Ferrari, Ludovico Zephirino Moreau et Benedicta Cambiago Frassinello, etiam Petrum Franciscum Jamet in numerum Beatorum rettulimus. Hodie namque, hanc inter sacra sumus formulam elocuti: «Nos vota Fratrum nostrorum Caroli Mariae Martini, Archiepiscopi Mediolanensis, Aloisii Gonzaga Langevin, Episcopi Sancti Yacinthi, Ioannis Badré, Episcopi Baiocensis-Lexoviensis, Iosephi Siri, Archiepiscopi Ianuensis-Bobiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Servi Dei Andreas Carolus Ferrari, Ludovicus Zephirinus Moreau, Petrus Franciscus Jamet et Benedicta Cambiago Frassinello Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Andreae Caroli Ferrari die secunda Februarii; Ludovici Zephirini Moreau die vicesima quarta Maii; Petri Francisci Jamet die decima secunda Ianuarii, Benedictae Cambiago Frassinello die vicesima prima Martii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possint. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Maii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana