The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BONUS PASTOR

VENERABILI SERVO DEI ANDREAE CAROLO FERRARI
HONORES BEATORUM TRIBUUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus» (Io 10, 11). In iis qui vehementissime officium senserunt populo Dei quam optime serviendi, virtutum suarum omnibus exemplum praebendo et munus exercendo indefatigabili ardore docendi, sanctificandi et gubernandi, etiam Venerabilem Servum Dei Andream Carolum Ferrari annumerari posse putamus Archiepiscopum Mediolanensem et Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem. Christi sapientia imbutus (cf. 1 Cor 2, 16) vitae sanctitate enituit et boni pastoris fuit imago, qui se devovet pro animarum salute.
Natus est in pago Lalatta di Pratopiano patrio sermone vocato, in dioecesi Parmensi, die XIII mensis Augusti anno MDCCCL, a Iosepho Ferrari et Magdalena Longarini; postridie in baptismi sacramento renatus est et apostoli Andreae est ei nomen inditum. Gratia divina in eo vana non fuit; nam, piorum parentum exemplo ductus, in lege Domini ambulare didicit ab infantia.

Mature conscius fuit suae ad sacerdotium vocationis; qua re, post elementarium ludum iniit gymnasii ludum apud Seminarium dioecesanum, cuius ab anno MDCCCLXVII alumnus internus factus est. Optime instructus, ordinationem presbyteralem accepit die XX mensis Decembris anno MDCCCLXXIII.

Ob fidelitatem erga Deum et Ecclesiam, diu et clare significatam, obque suarum dotum humanarum et sacerdotalium summam, Apostolicam Sedem attentam sibi fecit, quae eum Episcopum voluit Guastallensem.

Post paucos menses ad ampliorem episcopalem sedem Comensem est missus, in quam sollemniter ingressus est die XXV mensis Octobris anno MDCCCXCI. Quoniam bonus pastor oves suas cognoscere debet et ab his cognosci (cf. Io 10, 14), laboribus non parcens nec viribus Visitationem Pastoralem fecit, ad loca perveniens remotissima et impervia. Large verbum Dei nuntiabat, sacramenta ministrabat Confirmationis et Paenitentiae, pie Eucharistiam celebrabat et sacris praesidebat; omnes hortabatur ad maiorem erga Evangelium, Ecclesiam et Summi Pontificis magisterium fidelitatem.

Haec omnia Papam Leonem XIII non effugerunt qui, volens Ecclesiae Mediolanensi Pastorem dare virtutibus et fervore apostolico insignem, die XXI mensis Maii anno MDCCCXCIV eum ad illam eximiam Sedem promovit, iam Cardinalem creatum a titulo S. Anastasiae in Consistorio die XVIII eiusdem mensis habito. Subsequenti mense Novembri Venerabilis Servus Dei ministerium suum auspicatus est et exinde nomini in baptismate accepto nomen Carolum addidit, significare volens exemplar suum futurum esse Sanctum Carolum Borromeo.

Magno cum fervore et constantia familiaritatem cum Domino coluit, illam alens et ipso ministerio quod explebat, et sacra liturgia, cogitatione, verbi divini meditatione, deprecatione continua, pietate eucharistica, cultu Iesu cruci affixi et Sacri Iesu Cordis. Filii religione veneratus est etiam Virginem Mariam. Singulariter Deum amavit et proximum totamque spem suam in bonis aeternis collocavit, nitens paradisum adipisci non solus, sed cum grege suo. Credebat quae praedicabat et quae docebat explicabat.

Qua erat prudentia, observanter et actuose se inseruit in traditionem religiosam gentis suae; opera, quae iam erant, auxit, novas excogitavit evangelizationis formas novasque aperuit vias, quibus in mundo Christus et Ecclesiae caritas cognoscerentur.

Litteris Encyclicis «Rerum Novarum» obsequens, attentus fuit ad quaestiones sociales multaque incepta est aggressus, qualia fuerunt Mensae ad ruricolarum mutationes, Consociationes ad suppetias mutuo ferendas, Sodalicia operariorum et agricolarum et Officia laboris. Cappellanos laboris instituit. «Domum populi» condidit, quae sedes fuit fautrix ampli et benefici servitii socialis pro populi classibus egentioribus.

Societatem Sancti Pauli approbavit et interfuit Studiorum Catholicae Universitati a Sacro Corde condendae.

In tempestate Modernismi, merito et fortiter a Sancto Pio X detecti et improbati, etiam Servus Dei quodammodo cordis martyrium est passus, sed victor evasit vi humilitatis, apostolica caritate et sincera erga Sedem Petri fidelitate.

Aestate anni MCMXX prima indicia apparuerunt gravis morbi, unde postea mortuus est. Magna cum interiore tranquillitate plenaque cum voluntatis Dei observantia acerbos est perpessus dolores. Sancte, sicut vixerat, mortuus est die altero mensis Februarii anno MCMXXI.

Fama sanctitatis, qua vivus floruerat, in exsequiis erupit et insequentibus annis crevit et confirmata est. Eius canonizationis Causa, apud Curiam Mediolanensem inita anno MCML, introducta est a Summo Pontifice Ioanne XXIII die X mensis Februarii anno MCMLXIII. Dein acti sunt Processus Apostolici Mediolanensis et Parmensis (annis MCMLXIV-MCMLXV). Calendis Februariis Papa Paulus VI agnovit Cardinalem Ferrari gradu heroico exercuisse virtutes theologales, cardinales et adnexas idque contingens Decretum edi iussit.

Ad beatificationem obtinendam tractata est sanatio, mira habita atque talis deprecationi Venerabilis Servi Dei tributa, dominae Olivae Dragoni Mantovani, quae genere quodam arthrosis vertebrarum affecta, gravem afferentis dolorem osteoporosi diffusae coniunctae, mense Iulio anno MCMLXVII in Brasilia ex morbo, modo subitaneo, perfecto et stabili, convaluit. Decreto super miro prodito coram Nobis die X mensis Novembris anno MCMLXXXVI, statuimus ut Beatificatio Romae fieret die X mensis Maii anno MCMLXXXVII.

Hodie igitur, in Foro Petriano, hanc formulam inter sacra sumus elocuti: Nos, vota Fratrum Nostrorum Caroli Mariae Martini, Archiepiscopi Mediolanensis, Aloisii Gonzaga Langevin, Episcopi Sancti Hyacinthi, Ioannis Badre, Episcopi Baiocensis-Lexoviensis, Iosephi Siri, Archiepiscopi Ianuensis-Bobiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Andreas Carolus Ferrari, Ludovicus Zephirinus Moreau, Petrus Franciscus Jamet et Benedicta Cambiagio Frassinello, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Andreae Caroli Ferrari die secunda mensis Februarii; Ludovici Zephirini Moreau die vicesima quarta mensis Maii; Petri Francisci Jamet die decima secunda mensis Ianuarii; Benedictae Cambiagio Frassinello die vicesima prima mensis Martii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Novorum Beatorum postea per allocutionem vitam illustravimus et opera, eosque ad imitandum Christi fidelibus omnibus propositos, primi venerati sumus ac deprecati ut Ecclesiae Dei universae, cuius viventes fidelissimi fuerunt filii, apud Omnipotentem tutores se constituerent. Quae autem per has Litteras decrevimus, ea firma esse et nunc et in posterum esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Maii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 

top