Ad perpetuam rei memoriam. – «Mulierem fortem quis inveniet? Procul et de
ultimis finibus pretium eius. Surrexerunt filii eius et beatissimam
praedicaverunt; vir eius et laudavit eam. Mulier timens Dominum ipsa laudabitur
(Pr 31, 10.28.30). Ad huius sane praeconii rationem, anno 1839, se gessisse
videtur Exc.mus Aloisius Tosi, Episcopus Ticinensis. Qui quidem, cum aliquot
ante annos Benedictam Cambiagio Frassinello cognovisset in ea admiratus erat
fervens studium operum caritatis, spiritualium praesertim, coniunctum cum
operositate haud communi, animi fortitudine firma in Dei Providentia fiducia,
vehementique desiderio sese proximorum bono dedicandi. Huic mulieri sacer
Praesul proposuit, ut educandarum puellarum opus susciperet; quod consilium
ipsa alacri animo amplexa est. Humilitatis spiritu penitus imbuta, Benedicta
sollers fuit ad perficiendum consilium sibi a Deo inditum, quo impellebatur, ut
mater fieret puellarum pauperum et derelictarum. Imparem quidem huic operi se
existimabat, simul tamen honori sibi habebat, quod electa esset «ad opus tam
excellens ac sanctum», et adiutrices suas adhortabatur, ut cum laetitia et
fidelitate operam suam praestarent. Benedicta Cambiagio Frassinello nata est in
pago Langasco, in finibus Genuensibus sito, die 2 Octobris anno 1791, et die 4
eiusdem mensis sacro Baptismi lavacro abluta est. Parentes eius, Iosephus et
Francisca Ghiglione, optimis christianae vitae exemplis praestabant. Rationibus
socialibus compulsi, Ticinum se transtulerunt, quo melius prospicerent rei
familiaris condicionibus; in eaque urbe Benedicta aetate adolevit. Ut erat bona
indole praedita, in viis Domini alacriter proficiebat. Contigit autem, ut quodam
die superna luce potenter illuminata, quiddam caelestium rerum experta sit, unde
intellexit se ad religiosam ingrediendam vitam vocari. At parentes huic
proposito obstiterunt, et Benedicta, eorum consilium secuta, assensit se
matrimonio iungi cum Ioanne Baptista Frassinello, in vico Roncho nato, sed in
urbe Viglebano domicilium habenti. Hie iuvenis notus erat familiaribus
Benedictae propter parvam rei rusticae mercaturam, quam in urbe Ticinensi
exercebat. Benedicta, igitur, nuptial inivit die 7 Februarii anno 1816; ac tunc
in domum suam excipere coepit sororem Mariam, cancro intestinorum affectam, cui
ut curas praeberet, multa obivit gravia incommoda, quae sereno animo pertulit et
semper propter Dei amorem. Duobus annis post matrimonium, Benedicta virum
rogavit, ut intimo desiderio suo obsecundare vellet, quod ipsa iam ante nuptias
fovebat, nempe se totam Deo dicandi. Ioannes Frassinello assensit uxoris
proposito, cum eaque votum castitatis nuncupavit, quod usque ad mortem ambo
fideliter servaverunt. Anno 1825, mortua sorore Maria, Benedicta tandem veram
vocationem suam ad effectum deducere potuit. Nam, plane concorditer cum viro
suo, admissa est inter Ursulinas loci Capriolo vulgo nuncupati, in finibus
Brixiensibus siti; Ioannes autem, et ipse ingredi voluit in Ordinem a Somascha
appellatum, tamquam frater laicus. Sed post annum circiter, valetudinis causes,
Benedicta ad patris domum redire compulsa est. Cum prodigiali modo convaluisset,
ipsa sibi proposuit in institutionem incumbere puellarum indigentium et
derelictarum urbis, quae sedes erat Universitatis studiorum et in qua Exc.mus
Aloisius Tosi Episcopus maxima anxitudine angebatur ob statum derelictionis in
quo versabantur puellae populares, a familiaribus neglectae et omnis educationis
expertes. Cum pater fortiter obstitisset, qui haud bene de filiae navitate
iudicabat, ipsa statim ac ex morbo convaluit, Episcopum adivit, ab eo petens,
utrum patri sibi oboediendum esset, an impulsui obtemperandum, quem divinitus
sibi inditum censebat. Episcopus iter terendum indicavit, nempe oportere, ut
ipsa in harum puellarum bonum vires impenderet; quin immo, cum patrem
impedimento esse sciret, operam dedit, ut vir eius e Novitiatu egrederetur,
hanc ob causam, ut subsidio legis Benedictam muniret atque adiuvaret, non quidem
per communem formam vitae coniugalis, cui sponte ambo iam renuntiaverant, sed,
ad imitationem Mariae et Ioseph coniugii, per sanctificationem amoris coniugalis
unice dediti Deo et supremis christianae religionis bonis. Sicque die 14
Septembris anno 1826 Ioannes Baptista Frassinello «habitum dimisit». In Acta
Ordinis haec de eo insueta nota relata est: «bene se gessit et cum honore
profectus est». Opus a Benedicta inchoatum mox progressum est, atque sex
annorum spatio plus quam centum puellas hospitio excepit, quas secus vagas per
vias urbis esse erraturas certo praevidebatur. Hisce popularibus puellis
christiana educatio ac formatio impertiebatur, eaedemque instituebantur secundum
rationem Scholarum Elementarium, cuius institutionis ipsae usque ad illud
tempus erant expertes. Institutio autem tradebatur rationibus studiorum legi
scholasticae eius temporis convenientibus et magistris publice approbatis.
Benedicta in urbe et in provincia Ticinensi unica fuit, quae ab Imperatoris
Regiis Potestatibus Austriacis insigne obtinuerit «Fautricis Publicae
Institutionis». Eius educandi modus suavis ac fortis erat, ad modum matris
familiae, quae exemplo et perfectione vitae suae confirmat materni muneris
exercitium. Institutio scholastica, una cum catechetica institutione ac labore,
instrumenta fuerunt, quibus Benedicta utebatur ad puellas suas efficiendas
christianae vitae specimina. Si hae numero creverunt, adeo ut plus quam 180
essent, hoc tribuendum quidem est eius inconcussae fiduciae in Divina
Providentia positae, sed etiam eius leni ac forti animo matris spiritualis, eius
actuoso paupertatis spiritui, eius denique privationibus, quibus sibi vel
necessaria negabat. Ita Benedictae Opus incrementa capiebat et magis magisque
invalescebat, fruita per decennium circiter favore et laudibus cum civilium tum
religiosarum Auctoritatum. At anno 1838, obtrectationibus, calumniis,
persecutionibus tam vehementer lacessita est, ut opus atque urbem ipsam
derelinquere coacta sit, quae illam antea tantopere extulerat. Benedicta, Dei
voluntatem adorans, omnia sua tradidit Episcopo, et profecta est cum quinque
sodalibus et fidissimo Ioanne ad Liguriam versus. In animo habebat se conferre
Rivarolum, quo aliquot ante annos duo sacerdotes eam invitaverant, sed cum
novisset ibi Sorores Sanctae Paulae Frassinetti iam esse, consilium inivit
permanendi Ronchi, in viri sui patria; idque accidit mense Iulio anno 1838. Ibi
rursus apostolatum suum aggressa est inter incolas loci, novo robore firmans
nascentem suam religiosam Familiam – Sororum Benedictinarum a Providentia – nam
scholam, orphanotrophium atque ephebeum feminea instituit. Anno 1840 scholam
frequentabant quadraginta alumnae, hoc est fere omnes puellae illius loci, qui
tunc parvus erat pagus. Benedicta, semper amantissima Dei Providentia innixa,
salutarem navitatem suam alebat animo intendens ad primarium propositum operis
sui, quod erat: «omnia agere secundum Dei beneplacitum», eripere e mundi
periculis «quam plurimas puellas, et quam plurimas sponsas Christi suscitare»,
media adhibendo simplicissima ac pauperrima, quae ipsi praesto erant, ac magis
magisque fovendo evangelicum spiritum plenae deditionis pro Dei Regno. Anno 1847
Venerabilis Serva Dei Iriam misit duas ex sororibus, quae eam Ticino Ronchum
erant secutae. Quae quidem, cum patri ac sorori curas adhiberent simul poterant
etiam, secundum spiritum Instituti ac favente adiuvanteque Matre Benedicta,
curas impendere in puellas civitatis, eas praesertim quae magis erant neglectae.
Temporis occursu, illa religiosa domus libero regimine usa est et ad hunc diem
Institutum sui iuris esse pergit. Anno 1851 Benedicta Ticinum revocata est,
ibique domum condidit pro puellis periclitantibus; scholam quoque aperuit,
orphanotrophium et femineum collegium. Hic etiam, rursus acerrima in eam
persecutio orta est, sed ipsa fortiter obstitit. Interim arcessita erat, ut
scholam pro puellis institueret in loco Sancto Quirico appellato, et anno 1857
profecta est. In itinere autem in morbum incidit, cumque ipsi Ronchi permanendum
fuisset, duas ex suis sororibus Sanctum Quiricum misit; sicque Institutum
reliquit, via iam aperta ad eius futuros progressus. Anno 1858, post morbi
dolores circiter sex menses sanctissime toleratos, extremum emisit spiritum
Ronchi, die 21 mensis Martii, hora quam ipsa iam ante praeviderat. Benedicta,
quamdiu vixit, semper aggredi debuit varia difficultatum genera. Fere cotidie
abnegandum ipsi fuit sibi suisque consiliis, idque peculiari modo eius fidem
eiusque animi constantiam comprobavit; semper enim peregrinata est sub signo
Dei voluntatis, et, sicut Abraham, in spem contra spem continenter credens,
novarum generationum mater est effecta. Multum aerumnarum multumque laborum
stetit Opus ab ea conditum pro christiana educatione et formatione puellarum
pauperum atque derelictarum. Attamen familiam ac domum ipsis dedit; victum,
tutam futuram sortem, artem omnibus procuravit, ut eaedem aliquando uxores ac
matres tales exsisterent, quae sibi, societati et Ecclesiae honori esse possent.
Ad egregium hoc propositum efficiendum, Benedicta sibi minime pepercit. Nullo
abnegationis genere perterrita est; in huiusmodi apostolatum generoso animo se
impendit, secum trahens etiam maritum, qui plene adhaesit novae huic
amplificatae familiae, sibi ab uxore propositae; ambo autem, propter Regnum
Caelorum, novis familiis christianis formandis se totos dedicaverunt. Benedicta,
Dei voci obsecuta, qui eam non ad privatam neque ad contemplativam vitam
vocabat, sed volebat ut filiarum pauperum et derelictarum «mater, magistra ac
ductrix» esset, in similitudinem Christi Boni Pastoris, eius sacrificium
imitata est magna cum humilitate, semper sereno animo, plane conscia se hoc
modo operam conferre ad salutem iuvenilibus animis procurandam. Ipsa memoriam
sui reliquit tamquam mulieris singularis exempli, in eamque aptissime cadunt tum
sententia Proverbiorum, tum verba Episcopi supra relata: nam Benedicta mulier
fortis exstitit quae tota vita sua numquam non meruit laudes mulieri forti
tributas; quae laudes semper pertinent ad mulieres quae se ipsas perficere
conantur per generosam illam proximorum sollicitudinem suique deditionis, in
quibus posita est plena feminei ingenii perfectio: haec enim postulat, ut
mulieres vel naturales vel spirituales matres exsistant. Heredes charismatis et
pietatis formae suae Fundatricis, bina Instituta, Ronchi et Iriae condita,
laudabili sane studio annituntur, ut pretiosa haec sibi tradita bona decursu
temporis integra serventur et latius usque progrediantur unde maximus eveniat
Dei Ecclesiae proventus. In praesens, Sorores, quae inter filias Benedictae
recensentur, operam seam praestant in variis terrarum orbis partibus: scilicet
in Italia, in Hispania, in Africa et in America Latina. Processus de
beatificatione Benedictae Cambiagio Frassinello initium ceperunt anno 1926,
fautore Exc.mo Ioseph Ballerini, Episcopo Ticinensi. Anno 1927, die 21 Martii,
Em.mus Cardinalis Carolus Dalmatius Minoretti, Archiepiscopus Genuensis,
Decretum subsignavit, quo inchoatus est processus ordinarius apud Curiam
Archiepiscopalem Genuensem (1927-1932). Cui processui alii quattuor Processus
Rogationales accesserunt, nempe in Dioecesibus Novariensi, Derthonensi,
Ticinensi et Mediolanensi, annis 1927-1929. Anno 1934 Sacra id temporis Rituum
Congregatio, postquam a tribunali Genuensi transumptum processus acceperat,
Decretum emisit, quo facultas data est processum apostolicum instituendi. Item
Genuae anno 1935 celebrates est processus «Super non cultu», qui confirmatus
est ab Em.mo Cardinali Iosepho Siri anno 1973. Anno autem 1940 Sacra Congregatio
Rituum Decretum edidit super scriptis. Die 25 Februarii anno 1956 Sectio
Historica eiusdem Congregationis iussa est peragere investigationem et
recognitionem documentorum ad parandam Positionem Historicam, quae, typis edita
anno 1979, a Consultoribus Historicis die 29 Aprilis anno 1980 est excussa et
omnino probata. Eadem insequenti anno, die 10 Aprilis, approbata est a
Congregatione Ordinaria, et die 4 Maii eiusdem anni emissum est Decretum de
Introductione Causae Beatificationis. Die 23 Aprilis anno 1985 Causa habuit
votum favorabile Theologorum Consultorum. Die tandem 4 Iunii eodem anno item
favorabile votum dederunt Em.mi Cardinales, et die 6 Iulii Nos ipsi vero
mandavimus, ut Decretum de Heroicitate Virtutum rite appararetur. Statim post
agnitas Virtutes Heroicas, resumptum est studium de miraculo, quod iam initum
erat: de mira scilicet sanatione Carolae Garlaschelli, quae accidit in pago
vulgo appellato Albuzzano, sito in territorio Ticinensi, anno 1926. Processus
tredecim sessionibus absolutus est, a die 5 Octobris anno 1985 ad diem 4
Novembris eiusdem anni, in urbe Ticinensi. Congregatio validitatem confirmavit
die 17 Ianuarii 1986. Coadunatum deinde est die 10 Iulii eodem anno Consilium
Medicorum Congregationis pro Causis Sanctorum, quod sententiam protulit
favorabilem, asserendo talem sanationem plenam atque perseverantem, scientiae
ope explicari non posse. Agebatur enim de meningoencephalitide tyfosa, de eaque
prognosis infausta quoad vitam a medicis lata. Post haec, tum in Congressu
Consultorum Theologorum habito die 7 Novembris 1986, tum in Congregatione
Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum die 23 Decembris eiusdem anni
coadunata, responsum datum est agi de sanatione divinitus patrata per
intercessionem Venerabilis Benedictae Cambiagio Frassinello. Nos autem Nostra
auctoritate ratam habuimus hanc sententiam atque Decreto consignato die 3
mensis Ianuarii annon 1987 declaravimus sanationem puellae Carolae Garlaschelli
a meningoencephalitide typhosa prodigiose factam esse, atque precibus Benedictae
Cambiagio Frassinello esse tribuendam. Post haec omnia, est statuta dies ad
celebrandam sollemnem beatificationem. Hodie vero, in area ante Petrianam
Basilicam patente, hanc sumus inter sacra formulam elocuti: «Nos, vota Fratrum
Nostrorum Caroli Mariae Martini, Archiepiscopi Mediolanensis, Aloisii Gonzaga
Langevin, Episcopi Sancti Hyacinthi, Ioannis Badre, Episcopi
Baiocensis-Lexoviensis, Iosephi Siri, Archiepiscopi Ianuensis-Bobiensis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra,
Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Andreas Carolus Ferrari,
Ludovicus Zephirinus Moreau, Petrus Franciscus Jamet et Benedicta Cambiagio
Frassinello, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die
ipsorum natali: Andreae Caroli Ferrari die secunda Februarii; Ludovici
Zephirini Moreau die vicesima quarta Maii; Petri Francisci Jamet die decima
secunda Ianuarii; Benedictae Cambiagio Frassinello die vicesima prima Martii,
in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit». Quae vero per has
Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibuslibet non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Maii,
anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana